TIT. CXCVII. De sapientia Dei et mundi.

Scriptum est: Quia mundus in Dei sapientia, per sapientiam Deum non cognovit; placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes (I Cor. I). Mundus sapientiam habuit, per quam Deum non potuit cognoscere positum in sapientia sua. Sapientia mundi fuit ratio humana, secundum visibilium rerum naturam et elementa hujus mundi formata. Sapientia Dei fuit ejus ineffabilis majestas, et incomprehensibilis bonitas. Erat et prudentia mundi circa commoda carnis diligens circumspectio. Sapientia ergo mundi quae humana ratione incedit, negat fidem; prudentia autem mundi quae carnis tantum commoda quaerere docet, et vitare incommoda, destruit bonam operationem. Propterea sapientiam mundi stultam reputat Deus, et prudentiam judicat inimicam, quoniam illa veritati adversatur, ista dilectioni. Propterea utramque destruxit Deus: sapientiam, per stultitiam; prudentiam, per insaniam. Quasi enim stultitia quaedam Dei fuit secundum humanum sensum, quod ad abjecta et indigna sibi se humiliavit. Insania autem reputata, quod sine necessitate tam dura sustinuit. Et tamen qui in sapientia sua cognosci non potuit, quasi in stultitia agnitus est, quoniam qui in sua celsitudine manens non potuit comprehendi, in sua humiliatione coepit agnosci. Quasi enim in sua sapientia Deus fuit, quando in eo quod ipsum decere videbatur, permansit; sed ibi agnitus non est, donec quasi desipuit et indigna suscepit. Ibi autem sapientiam mundi destruxit, ubi se in eo quod stultum mundo videtur, demonstravit, ut disceret homo supra rationem mundi esse quod videbat in natura hominis Deum apparere. Deinde autem quasi per insaniam Deus prudentiam carnis evacuavit, quando contra ejus existimationem agens carnem suam, sine retractione ad poenas et tormenta exposuit, et sic eam ad incorruptionem resurrectionis eduxit, ostendens quod non parcendo, sed castigando et persequendo carnem servare oportet. Sic ergo quia in sapientia sua per sapientiam mundus non cognovit Deum, placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes (I Cor. I). Stulta enim videbantur quae dicebantur, sed tamen per haec demonstrata magis sunt stulta quae probabantur et amabantur. Quae probabantur ratione stulta, et quae amabantur dilectione insana; illa sine veritate, ista sine utilitate. Stultum enim fuit supra carnis sensum veritatem Dei pertinaciter non recipere, et insania fuit propter carnis commodum detrimentum animae patienter sustinere.