|
Spiritalis dijudicat omnia (I Cor. II). Spiritus spiritalem facit. Ipse
spiritus, ipsa est unctio quae, cum mentem tetigerit, de omnibus docet.
Ipsa una est, et docet de omnibus. Nec mirum si omnia docet, quae omnia
continet. Una est sapientia et in ipsa omnia sunt; et omnia in ipsa non
aliud sunt quam ipsa. Ibi unum omnia, et omnia unum sunt. Neque idcirco
non unum sunt quia omnia sunt, neque ideo non omnia sunt, quia unum
sunt. Pariter magnitudo et simplicitas: unitas et universitas. Unum
bonum est, et in illo bono omne bonum est. Si videre cupis, lumen est et
species. Lumen est quoniam per ipsum vides. Species quoniam ipsum vides.
Et quid est videre ipsum? Quaesivit ille ut videre mereretur, dicens: Si
invenit gratiam ante te, ostende mihi teipsum. Et ait: Ego ostendam tibi
omne bonum (Exod. XXXIII).
Videte, ipsum videre petiit, et ille omne bonum se ostensurum promisit.
Quasi aliud offerre videtur quam fuerat rogatus; sed non aliud est, sed
ipsum idem. Omne bonum ipse est, et ipsum videre, omne bonum videre est.
Qualis ergo putas est species ista in qua omnis pulchritudo videtur?
Multum tibi confert lumen hoc corporale, quando per ipsum vides, non
tamen totum confert, quia et aliud vides et totum in ipso non vides,
quoniam aliud vides quod lumen non est ipsum, quamvis et hoc videas per
lumen. Quoniam autem per hoc lumen vides, totum per ipsum vides, et
totum in ipso vides; et totum quod in ipso vides, ipsum est quod vides.
Tale lumen est spirituale, quod cum se illuminandis praestat, qui ipsum
vident totum vident. Ex hoc ipsum bonum quod spiritualibus oculis lumen
est et species, spiritualibus auribus canticum est. Quaerunt oculi
gaudium suum; venit bonum hoc, et dicit: Lumen sum. Quaerunt aures
gaudium suum; venit bonum hoc et dicit: Canticum sum. Auditum fuit
canticum quoddam novum, ut et suavitas et novitas jucunditatem augerent:
Suavitas ad delectationem, novitas ad admirationem. Et infusum est
auribus gaudium suum et dicit bonum hoc: Quaerite me, hoc sum ego.
Clamant fauces, et dicit sapor: Sum; nares, et dicit odor: Sum; tactus,
et respondet suavitas: Sum. Ego totum sum; et totum quod sum bonum sum;
et qui me habet totum habet. Non poterat corporea natura spiritualem
perfectionem aemulari ut in uno omnia contineret. Propterea multa
corpora fieri necesse erat ut, quod non poterant per se singula, simul
facerent universa. Si album solum factum esset, nigrum non esset. Non
poterat autem corpus unum album simul et nigrum esse. Et quaecunque
contraria erant, in uno solo esse non poterant. Itaque si unum
quodcunque solum factum esset, omne quod est praeter unum non esset.
Ratio autem contrariorum contraria non est; et idcirco spiritus, in eo
quod rationem omnium continet, omnia per rationem continet; et cum sit
unus et simplex natura, multiplex est tamen sapientia, sicut stabilis
veritate et mobilis subtilitate. Hic ergo spiritus quando se per gratiam
cordi infundit, sicut in ipso omnium veritas continetur, ita per ipsum,
quomodo vult et quantum vult, omnium cognitio ministratur; et incipiunt
quodammodo omnia esse in illo qui accipit, sicut omnia sunt in illo qui
dedit. Qui enim videt oculo contemplationis, videt Deum et ea quae in
Deo sunt. Qui videt oculo rationis, videt animum et ea quae in animo
sunt. Qui videt oculo carnis, videt mundum et ea quae in mundo sunt. Qui
autem videt ea quae videntur oculo contemplationis, videt et ea quae
videntur oculo rationis et ea quae videntur oculo carnis, quia in
superioribus inferiora cognoscuntur. Qui autem videt oculo rationis, ea
quidem quae videntur oculo carnis videt; sed non similiter ea quae
videntur oculo contemplationis videt. Qui vero oculo carnis videt, ex eo
nec ea videt quae videntur oculo contemplationis, nec ea quae videntur
oculo rationis. Propterea igitur spiritalis dijudicat omnia, quia sicut
per oculum contemplationis ea videt quae in Deo sunt, ita per oculum
rationis contemplatione illuminatum ea videt quae in animo sunt, et per
ea et in eis ea quoque quae in mundo sunt. Qui ergo omnia videt, de
omnibus judicare potest, quia nihil ab ejus judicio subtrahitur a cujus
cognitione nihil occultatur.
Sic itaque spiritalis dijudicat omnia. Quid est omnia? Omnem veritatem,
sapientia. Omnem bonitatem, experientia. Per sapientiam judicat omnem
veritatem. Per experientiam judicat omnem bonitatem. Duo sunt verum et
bonum, et in his duobus constat omne bonum. Sicut lumen istud corporeum
duo in se habet, splendorem et ardorem, et per splendorem quidem
illuminare, per ardorem autem accendere vel calefacere habet, sic summum
bonum mentem quam replet et ad cognitionem veritatis illuminat, et ad
amorem bonitatis inflammat. Utrumque ministrat spiritus unus,
cognitionem scilicet et dilectionem. Cognitio praestat judicium
veritatis, dilectio praestat judicium bonitatis. In utroque errant
homines. Quidam errant in judicio veritatis excaecati per ignorantiam,
quidam errant in judicio bonitatis excaecati per malitiam. Quid est
malitia? voluntas mala. In voluntate mala dilectio mala. Sicut enim bona
dilectio mentem illuminat, sic dilectio mala mentem excaecat. Omni
homini bonum videtur quod diligit. Scriptura dicit: Vae iis qui dicunt
bonum malum, et malum bonum (Isa. V). Malum bonum dicunt qui malum
diligunt, et rursum bonum malum dicunt quod bonum odiunt. Quid est
diligere? Approbare. Qui approbat laudat, et bonum putat quod probat.
Quid est odire? Improbare et malum putaro, hoc est judicium falsum, in
quo et malum bonum et bonum malum dicitur. Alius dicit: Bonum est; alius
dicit: Malum est; et contendunt homines erroribus suis excaecati, quia
spiritum non habent per quem de omni vero et de omni bono judicare
debuerunt. Cuncta fecit bona in tempore suo, et mundum tradidit
disputationi eorum (Eccle. III). Ideo litigant homines contendentes
judicio, et non possunt recte judicare de bono, quia neque bonum in
veritate, neque verum in bonitate cognoverunt. Et quia vere non
cognoscunt quid sit bonum, non possunt recte judicare de bono. Omnis
enim qui aliquid judicat, secundum aliquid judicat. Alioquin nihil
judicatur, nisi aliud sit certum et notum, cujus comparatione sive
collatione ipsum quod dubium est discernatur. Et ipsum quidem, secundum
quod aliud judicatur, quasi regula est cui illud quod ex ejus
comparatione judicandum est, quodammodo confertur et coaptatur. Omne
autem quod secundum rectum judicatur, recto judicio judicatur, quoniam
cum illo aut convenire invenitur et rectum esse, aut discrepare ab illo
et esse distortum. Quod autem judicatur secundum id quod distortum est,
statim ipsum non recto judicio judicari necesse est, quia sicut quod
discordat a torto, semper rectum invenitur; quod concordat, tortum esse
non dubitatur.
Itaque in sola rectitudine certum judicium est, quia quod convenit cum
illa, semper rectum esse necesse est; et quod discordat ab illa, nunquam
rectum esse potest. Si ergo rectitudo regula est omnis judicii, secundum
illam utique rectitudinem rectissime omnia judicantur a qua et per quam
quae recta sunt omnia et formantur ut recta sint, et probantur si sunt.
Quae est autem summa rectitudo nisi summa veritas et summa bonitas?
Summa veritas regula omnis veritatis. Summa bonitas regula omnis
bonitatis. Omne igitur bonum judicatur secundum summum bonum. Quale
bonum ipsum est, et quantum bonum est. Est autem quoddam summum bonum
vere summum et vere bonum, et omnia quae ad ipsum bona sunt vera bona
sunt. Est item quoddam summum bonum nec vere summum nec vere bonum; et
ideo omnia quae ad ipsum bona sunt, non vera bona sunt. Omnia tamen
bona, tantum bona sunt, quantum ad summum bonum bona sunt. Quod vere
summum bonum est, universaliter summum est. Quod autem non vere summum
bonum est, non universaliter, sed in suo genere tantum summum bonum est.
Sunt itaque duo quaedam summa bona; aliud vere summum et vere bonum;
aliud in suo genere summum et in suo tantum genere bonum. Sed quid
dicemus? Nonne summum bonum Deus est? Si ergo duo summa bona sunt, duo
utique dii sunt. Et fortasse quod ait Apostolus: Si quidem dii multi
sunt et domini multi (I Cor. VIII), hoc ipsum significare voluit, quia
illic quique secundum aliquem modum non inconvenienter Deus dicitur, ubi
in sui generis bono summus invenitur. Nobis autem ait, unus Deus est
(ibid.). Quid est nobis? Tendentibus ad summum bonum. Ad summum enim
bonum tendentibus unus est. Ad verum bonum tendentibus verus est.
Inferioribus positis quibus ad verum bonum pervenire non datur, alia
quaedam summa bona sunt quae vere summa non sunt, et ideo vera non sunt,
summa tamen in suo gradu et ordine constituta. Et quod cuique summum est
hoc illi Deus est. Ecce, inquit, Deum Pharaonis constitui te (Exod.
VII). Ecce duo dii, imo tres: Moyses in Aegypto, homo in mundo, Creator
in coelo. Et habet unusquisque Pharaonem suum. Quid est Pharaonem?
Negatorem et contradictorem. Pharao interpretatur negans eum, id est
Deum. Dominum, inquit, non cognovi, et Israel non dimittam (Exod. V). In
hoc negans eum dicitur. Quid est negare Deum? Summum bonum negare. Deus
enim summum bonum est. Qui negat, inquit Apostolus, Christum in carne
venisse, hic est Antichristus (I Joan. II), hoc est contrarius Christo.
Si ergo qui negat Christum, Antichristus est, igitur qui adversatur et
contrarius est summo bono, hic negat summum bonum, et est Pharao, id est
negans eum. Quid est contrarium vero bono nisi verum malum? Et non vero
bono, nisi non verum malum? Ecce ergo constituamus tres Pharaones contra
tres deos. Moysi adversatur tyrannus Aegyptius, homini mundus, Deo
diabolus. Primus crudelitate, secundus adversitate, tertius iniquitate.
Primus saevitiam, secundus poenam, tertius malitiam opponit. Interiorem
vitam in anima exstinguere conatur iniquitas; exteriorem vitam in
corpore exstinguere conatur mortalitas. Moysi vitam conatur exstinguere
Pharaonis crudelitas.
In his omnibus contradictiones sunt. Sunt igitur duo summa bona,
utrumque in suo ordine. In spiritualibus bonis Deus summum bonum est,
quoniam et ipse spirituale bonum est. In corporalibus bonis homo summum
bonum est, in quantum ipse corpus est et supra corporalia omnia conditus
est, et omnia corporalia quae facta sunt propter ipsum facta sunt. Sicut
ergo spiritualia bona omnia ad illud bonum referuntur quod in suo genere
summum est, ita quoque corporalia bona omnia ad illud referuntur bonum
quod inter corporalia omnia supremum collocatum est. Sed in
spiritualibus bonis summum bonum Deus est, in corporalibus bonis summum
bonum homo est. Itaque corporalia bona ad hominem referuntur quasi ad
summum suum; spiritualia bona quae in cognitione veritatis et amore
bonitatis consistunt, ad Deum referuntur, velut ad summum suum.
Corporalia bona ad hominem bona sunt, quia hominis bona sunt.
Spiritualia bona ad Deum bona sunt; non quia Dei bona sunt, sed quia ex
Deo bona sunt. Ista ab homine bona non sunt, sed homini bona sunt; illa
a Deo bona sunt. Quidquid enim extra ipsum bonum est ab ipso quidem
bonum est, sed ipsi bonum non est, qui solus ipse bonum suum est. Omne
tamen bonum ideo bonum est, quia ad summum suum bonum bonum est, et in
tantum bonum est, in quantum ad ipsum bonum bonum est. Per summum igitur
bonum reliqua omnia dijudica et ipsum quasi regulam justitiae in judicio
universorum constitue. Quid est bonum? Quod bonum est ad summum bonum.
Quod est vere bonum? quod bonum est ad verum bonum. Quid est bonum esse
ad illud? prodesse ad illud. Quod convertit et ducit ad illud; et si non
ducit conducit tamen. Si prodest ad illud, ducit. Si prodest illi,
conducit. Spiritualia bona ad summum suum ducunt, quia prosunt ad illud.
Corporalia bona ad summum suum conducunt, quia prosunt illi. Quid est
malum? quod malum est ad summum bonum. Quid est verum malum? quod malum
est ad verum bonum. Quid est malum esse ad bonum? nocere illi vel nocere
ad illud. Quid est nocere ad illud? facere ut illud amittatur, vel
facere ut non obtineatur. Ergo corporalia bona omnia et mala ideo bona
sunt vel mala, quia bono quod summum est ad illa prosunt vel nocent.
Spiritualia autem bona omnia et mala, ideo bona vel mala sunt, quia ad
bonum quod summum est ad illa, prosunt vel nocent; et tantum utraque
bona sunt vel mala, quantum prosunt vel nocent sive illi sive ad illud.
Quaecunque autem corporaliter bona dicuntur, secundum quod bona sunt
homini, bona dicuntur. Quaecunque autem corporaliter bona sunt homini,
secundum quinque sensuum perceptionem, bona sunt, per quos videlicet
sensus et animae commercium est ad mundum, et mundo ad animam. Omnes
formae rerum et figurae et colores et species secundum visum bona
dicuntur, quia visum fovent, et secundum visum placent homini; et quae
magis visum delectant magis bona dicuntur, sicut illa quae cruciant,
mala.
Similiter in sonis et canticis quae auditum delectant, bona dicuntur: et
quae cruciant mala; et quae magis delectant vel cruciant, magis bona vel
mala. Ad hunc modum in odoribus quoque quae amplius olfactum delectant
magis bona dicuntur; quae dolore afficiunt et cruciant, mala nominantur.
Similiter in gustu et tactu invenitur. Sic ergo quaecunque corporaliter
bona dicuntur propter corpus hominis, bona dicuntur, propter quod facta
sunt ut illi bona essent omnia. Si ergo corporalia bona omnia ad corpus
hominis referuntur, quanta putanda est excellentia animae rationalis,
quae inaestimabili dignitate ipso corpore superior invenitur? Quatuor
itaque genera boni distinguuntur, vera bona et vera mala, non vera bona
et non vera mala. Vera mala homo facit; non vera mala homo patitur. Vera
mala sunt in culpa, non vera mala sunt in poena. Scriptum est: Si est
malum in civitate quod Dominus non fecerit (Amos III). Quod ad culpam
homini est, homo facit; quod ad poenam est homini, Deus facit. Ergo homo
culpam facit, Deus poenam. Culpa verum malum est, poena non verum malum.
Vide dispares factores. Deus facit verum bonum, homo non verum bonum.
Rursus homo verum malum facit, Deus non verum malum. Sicut nullum malum
est intus ad culpam quod homo non facit, ita nullum malum est foris ad
poenam quod Deus non facit; sed homo cum malum facit sibi facit, et ideo
malefacit. Deus cum malum facit non sibi facit, sed homini malefacienti;
et ideo non malefacit. Homo intus stulte loquitur peccando; Deus foris
stulto respondet secundum stultitiam ejus peccatum puniendo. Sunt ergo
quatuor, verum bonum et verum malum: et non verum bonum et non verum
malum. Et omnia haec comparatione summi boni judicantur utrum bona sint
an mala; et si sunt, quanta sint. Tria vero sunt genera boni: Est
quoddam bonum, quod in se est bonum et non ad aliquid. Est item quoddam,
quod non in se est bonum, sed ad aliquid. Et est rursum aliud, quod et
in se est bonum et ad aliquid. Primum est infimum bonum, secundum
medium, tertium summum. Sicut enim optimum est quod et in se et ad aliud
bonum est, sic et infimum est quod in se tantum bonum est, quia illo
melius est hoc quod, licet in se bonum non sit, ad aliud tamen bonum
est. Quia enim ex eo majus bonum est, ipsum esse melius est, quia melius
est quod ex ipso est. Aliquando autem ex verbo bono verum bonum
nascitur, sicut quando ex una virtute alia virtus procreatur. Aliquando
ex vero bono verum malum oritur, sicut quando animus ex virtute per
superbiam inflatur. Rursum ex vero malo verum malum nascitur, quando ex
uno vitio aliud procreatur. Item ex vero malo verum bonum oritur, sicut
quando ex culpa humilitas oritur.
Duo: fuerunt Pharisaeus et publicanus, unus justus, alter peccator. Ex
justitia Pharisaei orta est elatio; ex injustitia publicani, humiliatio.
Illic ex vero bono verum malum; hic ex vere malo verum bonum. Item ex
non vero bono non verum bonum nascitur, sicut quando ex fomento corporis
sanitas corporalis comparatur. Rursum ex non vero bono non verum malum
nascitur, sicut quando ex dulcedine cibi faucibus irritatis per
immoderatam edacitatem stomachus oneratur. Ex non vero malo non verum
malum nascitur, sicut quando ex poena corporis infirmitas corporalis
generatur. Item ex non vero malo non verum bonum oritur, sicut quando ex
poena corporis sanitas corporalis generatur. Si enim poena malum est in
amaritudine potionis, sanitas bonum est in adeptione curationis. Ex vero
item bono non verum bonum; et non verum malum oritur, sicut quando ex
continentia mentis et corpus ab edendi superfluitate cohibitum in sua
sanitate conservatur, et caro per abstinentiam macerata, ipsa etiam boni
operis exsecutione affligitur. Ex vero similiter malo non verum bonum et
non verum malum oritur, quando id, quod continentia facere dicimur, idem
ipsum sive in sanitate corporis, sive in maceratione carnis avaritia
operatur. Ex non vero bono et verum bonum et verum malum nascitur, sicut
quando animus ex fomento carnis sive ad virtutem, sive ad vitium
inflammatur. Ex non vero item malo et verum bonum et verum malum oritur,
quando ex poena corporis animus vel exercetur ad justitiam, vel ad
iniquitatem inclinatur. Cum sic igitur et ex bono et malo bonum pariter
et malum proveniat, quod ex bono bonum, et ex malo malum oritur, ipsa
quidem boni et mali natura operatur. Quod autem ex bono malum vel ex
malo bonum provenit, alterius vel malitia vel bonitas facit, illic
abutentis bono, hic bene utentis malo ad bonum, maxime si verum est
bonum vel malum quod fit, sive verum sive non verum sit ex quo fit. Quia
ergo ut ex vero malo verum bonum proveniat non potestatis humanae, sed
divinae bonitatis opus est, nunquam homini verum malum faciendum vel
patiendum conceditur, ut inde bonum oriatur. Propterea cum dixisset
Apostolus: Ubi abundavit iniquitas, superabundavit et gratia (Rom. V),
et quidam ex hoc occasionem sumere conarentur quasi idcirco homini malum
faciendum esset, quatenus ex eo postmodum bonum proveniret, subjunxit de
talibus: Quorum damnatio justa est (Rom. III). Si enim homo male facit,
et ex ejus malo postea Deus benefacit, homo quidem pro eo quod malefacit
juste damnatur; Deus autem pro eo quod de malo bonum facit juste
clarificatur. Quod malum est, hominis est; quod ex malo bonum est, Dei
est. Propterea tu malum cave, quia si malum feceris, ex eo bonum facere
non potes.
Similiter quamvis ex vero bono aliquando verum malum oriatur, non ideo
tibi bonum vitandum est, ne malum inde eveniat, quia etiam cum bonum
factum fuerit, in tua adhuc potestate est ut malum non fiat. Propter hoc
ne malum facias propter bonum, quia in tua potestate non est, ut ex malo
bonum fiat; nec bonum dimittas propter malum, quia etiam, facto bono, in
tua adhuc potestate est ne malum fiat. Et hoc quidem de vero bono et
vero malo intelligendum est. Sane de non vero bono et non vero malo hanc
hominem cautelam habere oportet, ut quia haec in ejus potestate sunt, et
eis sive ad verum malum abuti, sive ad verum bonum uti potest, ita ipsa
pro tempore et causa sive ad agendum sive ad patiendum suscipiat,
quatenus semper ea vel ad fructum vel ad usum adipiscendi boni
convertat. Ad fructum veri boni cooperante gratia, ad usum non veri boni
cooperante natura. Mors carnis, quia poena est, semper malum est, sed
semper mala non est. Similiter vita carnis, quia natura est, semper
bonum est, sed semper bona non est. Bona vita est in qua est bonum
meritum; bona mors est post quam est bonum praemium. Mala vita est in
qua est sensus sive virtute; mala mors est in qua poena est sine
retributione. Quia ergo nec vita carnis, nec mors, neque ea quae in vita
vel in morte sunt, vera bona vel mala sunt, ita his omnibus homo uti
debet, ut sive bona sint sive mala quae sustinet, omnia ad usum
bonitatis inclinet. Ad usum veri boni, non verum bonum, vel non verum
malum inflectitur, quando homo vel in vita virtutem exercet, vel in
morte praemium virtutis meretur. Ad usum non veri boni non verum bonum
vel non verum malum inflectitur, quando ea quae in vita vel suavia vel
amara sunt, ad sanitatem corporis servandam vel reparandam disponuntur.
Sed haec omnia quando ad verum bonum homini proficiunt? Proficiunt
cooperante gratia, quando ad non verum bonum cooperante natura.
|
|