|
Sicut virtutes reliquae bonum naturae sunt, ita charitas bonum est
virtutum omnium: quam qui habet, secundum aliquid omnem virtutem habet.
Habet enim secundum effectum etiam illas quas secundum effectum non
habet. Virtutes enim affectu habere per gratiam, studium et meritum
humanum est; effectu autem eas habere, munus divinum. Voluntas enim
hominis est; potestas vero Dei. Ita voluntas hominis bona est ex Deo,
mala ex homine. Potestas Dei est in malo, homini ad malum bona; in bono,
homini ad bonum bona. Propter hoc qui charitatem habet, totum habet; et
qui non habet nihil habet, vel utiliter non habet. Ideo dixit Apostolus
de charitate: Charitas omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet (I
Cor. XIII). Fides bona ostendit, spes arripit, sustinentia defendit. Per
fidem incipiunt nobis esse, per spem nostra esse, per sustinentiam
nobiscum esse. Fides dirigit, spes trahit, sustinentia perducit. Et sunt
in charitate omnia haec, quia in eo quod dilectum et placitum, amor
suadet libenter credere, multum praesumere, non facile desistere.
|
|