TIT. CXCIX. De contemptu mundi inducendo.

Primum ad contemptum mundi adminiculum est, si coeperit homo semetipsum agnoscere cur creatus sit, et exquirit factorem suum Deum, tunc incipiet poenitere de iis quae commisit in tempore negligentiae suae. Et sic demum benignus Deus dat illi tristitiam pro peccatis. Et post haec iterum per suam benignitatem dat illi afflictionem corporis; in jejuniis, in vigiliis, et orationis instantia, et contemptu mundi, et ut libens illatas injurias sufferat, et odio habeat omne refrigerium corporale, et ut diligat planctum magis quam risum. Post haec Deus tribuet illi desiderium et fletum et planctum et humiliationem et humilitatem, ut trabem oculi sui consideret; non alterius festucam nitatur eruere, et dicat semper: Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, et delictum meum contra me est semper (Psal. L). Et ut diei exitus sui memor sit, et quomodo in conspectu Dei occursurus sit, et judicia et poenas describat in conspectu mentis suae: necnon et meritos honores qui dandi sunt sanctis. Qui autem cognoverit quod cor suum firmum est in timore Domini; et non titubaverit ad locum suum, sed fortiter restiterit adversario suo, ille perfectus monachus et miles Christi vocabitur. Ut enim nimio onere cumulata navis undarum ictu obruitur, sic multa possidens monachus in via impeditur, nihil possidens, quasi aquila ad celsitudinem pervolat, tuncque solum descendit ad escas, quando compellit necessitas. Prudens monachus non adulabitur, propter voluptatem ventris, divitibus. Nihilque possidens, ut cursor levis, velociter ad bravium supernae vocationis Dei perveniet. Verus monachus post opus moderatum orationibus et lectionibus vacat. Nihil possidens monachus thesaurizat in coelo; et canit Deo laudes die et nocte, in timore Dei. Gloriatio monachi, cum nullas res praesentis vitae possidere desiderat. Gloriatio monachi, vigiliae et fletus in orationibus suis. Gloriatio monachi, mansuetudo et fides. Gloriatio monachi, quando Deum ex toto corde dilexerit et proximum suum tanquam seipsum. Gloriatio monachi, abstinentia escarum, et multiloquii linguae. Gloriatio monachi, quando verba ejus operibus consonant. Gloriatio monachi, quando in loco suo permanet, et huc illucque non vagatur. Gloriatio monachi longanimitas cum humilitate et gratia. Sicut lampas splendida in loco tenebroso, sicut sol radians splendidus est, sic monachus perfectus in sobrietate et castitate et corde pervigili in tempore psalmorum. Sicut pondus solis premens virum infirmum, sic somnus in oculis est monachi. Sicut spinae et tribuli in agro optimo, sic cogitationes turpes in corde monachi. Sicut tinea exterminat vestimentum, sic detractio animam monachi. Noli ire ad colloquium mulieris, ne sis separatus a regno Dei. Et ne velis dicere: Loquor cum muliere, et mundus sum. Monachus sapiens manibus suis operatur, victum sibi acquirens quotidianum, et lucratus est orationes et jejunia sua. Si autem ab alio acceperit victum, quid prodest quod orat et vigilat sicut mercenarius malus et durus? Quia scriptum est: Melius et beatius est dare quam accipere (Act. XX). Lignorum copia ingentem suscitat flammam; multitudo autem escarum inobedientiam parturit et mortem. Indigens ventrem in orationibus vigilem praestat, et coronam animae acquirit. Repletus autem somni inducet gravitatem. Oculus gloriosus convivia perscrutatur; oculus autem sapientium meditabitur continentiam martyrum. Formidolosus miles horrescit tubam, quae bellum significat; et gulosus monachus, si abstinentiam audierit, praedicantem non auscultat. Flamma cum marcescit iterum elucescit, si accipiat lignum, et libido sopita rursum ignescit in saturitate escarum. Non miserearis corporis, si lassitudine defecerit. Equus consentiens indigens corpus, nec ascensorem deficit unquam. Concupiscentia mater libidinis; oleum nutrit lampadem lucentem, et ignem luxuriae accendit confabulatio mulierum. Facies enim mulieris sagitta est truculenta; infigit vulnus in animam et venenum. Fuge confabulationem mulieris, si castus esse volueris. Absconsum est in eis venenum. Magis accedas ad ignem ardentem quam ad mulierem. Noli velle, cum sis juvenis, impetus libidinis sentire per concupiscentiam in confabulatione mulieris. Qui repleverit ventrem et promiserit castitatem, ipse sibi mentietur. Forma pulchritudinis pejus quam procella submergit. Speciem mulieris si semel mente conceperis, et ipsam vitam contemnere persuadet. Ut enim si in paleis moretur ignis, excitat flammam, sic memoria mulieris permanens succendit concupiscentiam. Aculeus peccati facta est femina. Omnis societas mulierum gluten est delictorum, et tanquam visco nectit cantu suo de quo diabolus satiatur, aut si risu dissolvatur, aut cantare delectetur. Utilius est audire basiliscum sibilantem quam mulierem cantantem. Et tu quid dicturus es nihil? Quomodo Elias commoratus est cum vidua? Ipse qui discipulum te dicis Eliae, fac quod ipse Elias fecit. Accipe tibi tantorum dierum spatium jejuniorum, ut possis in coelo regnare in saecula saeculorum.