|
Quatuor sunt debitores, Deus, spiritus, caro, mundus. Deus debet
spiritui, ut eum et cognitione veritatis illuminet, et amore virtutis
inflammet. Spiritus debet Deo, in omnibus quae agenda sunt, ab ipso
erudiri, et secundum ipsum operari. Spiritus debet carni, ut eam et a
malis cohibeat, et in bonis exerceat. Caro debet spiritui, in bono
agendo ministerium, et in commodo appetendo modum. Caro debet mundo ex
ejus abundantia quod necessitatis est sumere, quod virtutis est
exercere. Mundus debet carni in necessitate subsidium, in exercitatione
incitamentum. Sed spiritus Creatori debitum non persolvit, quia vel per
superbiam elatus, contemnit ab eo scientiam veritatis quaerere, vel per
pigritiam ligatus, acceptam intelligentiam fastidit opere exercere.
Propterea et ipse Creator spiritui debitum juste negat, ut eum nec ad
cognoscendum verum illuminet, nec ad bonum amandum inflammet. Nam
superbum intus a cognitione veritatis abjicit; pigrum autem in opere
foris affligit. Rursus quia idem spiritus carni debitum non persolvit,
ut eam videlicet vel a malo cohibeat, vel in bono exerceat, fit ut ipsa
caro justa Dei dispositione non exhibeat spiritui quod debet, hoc est,
vel in bono agendo ministerium, vel in appetendo commodo modum. Item,
quia caro per negligentiam spiritus laxata, mundo debitum non exhibet,
sed ejus affluentiam ad luxum voluptatis intorquet, et ad excitationem
virtutis ejus administrationem non obtinet, ipse quoque mundus justa
recompensatione ad miseriam spiritus multiplicandam, eam et adversis
frangit, et prosperis dissolvit. Hujus autem discordiae, quia solus
spiritus auctor est, necesse est ut ipse prior ad pacem redeat, et
caetera post se subsequenter ad pacem componat. Si enim ipse et Creatori
debitam subjectionem, et carni justum regimen exhibere studuerit,
perfecta et consummata justitia subsequitur, et reformata justitia,
concordia quoque et pax perfecta reparatur. Sicut enim ex ejus
injustitia pax et concordia cunctorum solvitur, ita per ejus justitiam
universa reconciliantur. Hanc autem justitiam spiritus habitam perdere
potuit; amissam vero per se recuperare non potest, quia ne debitum
Creatori persolvat, ignorantia fallitur, ne vero debitum carni
persolvat, concupiscentia praepeditur; et si forte ex parte illuminatus,
verum agnoscere coeperit, et ex parte confirmatus bonum adimplere, non
potest tamen hic quod perfectum est adipisci, sed sicut scriptum est, ut
degustatam pro parte justitiam esurire et sitire incipiat, sed non ut
adepta plenitudine, ad satietatem pertingat.
|
|