TIT. XXI. De impedimento cognitionis.

Sicut humor subtilis per exhalationes a terra sursum rapitur, sic intellectus cordis humani per meditationes et scrutationes subtilis effectus ad alta levatur. Et quemadmodum humor ascendens frigore praestringitur, et relabitur unde venerat, sic multi ab intelligentia summorum per ignorantiam cadunt, propterea quod in bonis quae intelligere poterant agendis per desidiam torpescunt. Sed lapsus nivis nec strepitum facit, nec laedit; lapsus grandinis et strepitum facit, et pondere laedit: quia multi torpent a bono, et nocent in malo; alii torpentes sunt, non nocentes.