|
Tres sunt motus in homine. Motus mentis, motus corporis, motus
sensualitatis. Motus mentis in voluntate est, motus corporis in opere,
motus sensualitatis medius in delectatione. In motu mentis solo liberum
arbitrium est. In motu corporis et sensualitatis, quae sequuntur liberum
arbitrium. Sic enim prima fuit dispositio naturae; nam motus mentis
voluntarius est appetitus. In voluntario liberum; in appetitu arbitrium.
Mens igitur per se movetur, et est primus voluntatis motus. Motum
voluntatis sequitur motus corporis. Mens itaque sicut dixi per se moveri
habet, sed secundum voluntatem Creatoris sui, quae forma illi est et
exemplar et proposita regula quam sequatur. Et propter hoc, si secundum
Deum movetur, hoc est justitia; si praeter Deum movetur vel contra Deum,
hoc est injustitia. Ergo motus mentis justitia semper est, vel
injustitia; motus autem corporis semper est obedientia. Quod enim mens
movetur, libertate movetur, quia voluntarie movetur, et per se movetur,
et ei est quod movetur vel ad meritum, si bene; vel si male, ad culpam.
Quod autem corpus movetur, necessitate movetur, quia ab alio movetur,
hoc est a mente; nec ipsius est quod movetur, sed illius a quo movetur,
sive ad meritum, si bene, sive ad culpam, si male. Ita motus mentis
dominatur motui corporis legi naturae subjecto, et quando abutitur illo,
vitium est imperantis, debitum obedientis. Nec culpatur qui ducitur,
quia necessitate ducitur, sed culpatur qui ducit, quia in subjectum
libertate abutitur. Porro voluntas, si justitiam tenuisset, haberet non
solum motum corporis obedientem, sed et motum sensualitatis
consentientem. Nunc vero quoniam rectitudinem suam ipsa non tenuit,
habet quidem adhuc ex indulgentia Creatoris motum corporis obedientem,
ex vindicta autem motum sensualitatis contradicentem. Cujus violentiam
aliquando infirmata sequitur, aliquando autem corroborata coercet et
moderatur. Si autem motus sensualitatis dominatur motui mentis,
dominatur etiam motui corporis, qui subjectus est illi, et tunc peccatum
regnare incipit in nostro mortali corpore. Si autem non dominatur,
utitur mens servitio corporis sui, et exhibet membra sua arma justitiae.
Et sunt simul motus mentis et motus corporis, seorsum autem motus
sensualitatis; et perficitur justitia, et iniquitas cohibetur.
|
|