TIT. XXV. De divinis luminibus.

Bona Dei lumina sunt, et ipse auctor donorum Pater est luminum, Apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio (Jac. I), quia nec illuminans transmutatur, neque non illuminans obscuratur. Generans enim non degenerat et non generans non caligat, quia nec inferior est exiens, nec obscurior latens. Lumina ejus quando ad nos veniunt ab ipso non recedunt; et quando a nobis redeunt apud ipsum clarescunt. Quando ad nos descendunt, in nobis non deficiunt; et quando a nobis recedunt, minorationem pro nobis non accipiunt. Itaque non transmutantur in nos quando participanda venient ad nos; nec obumbrantur in se quando ab illuminatis et obumbrandis redeunt et remanent in se.