TIT. II. De cibo Emmanuelis, de quo scriptum est: "Butyrum et mel comedet," etc.

De cibo Emmanuelis magna quaestio est, quare butyrum et mel comedet, ut sciat reprobare malum et eligere bonum (Isa. VII). Butyrum est, ut omnes nostis, pinguedo ex carne veniens. Mel dulce de rore coeli descendens. Quid igitur per butyrum accipiemus, nisi refectionem boni operis quod per corpus exprimitur? Et quid per mel, nisi eam quae dono gratiae desuper infunditur dulcedinem contemplationis? Ipse ergo butyrum et mel comedit qui in homine assumpto et desuper plenitudinem spiritus accepit, et sicut homo subter per carnem opera virtutum exhibuit. Butyrum enim et mel comedere est cor in affectu pietatis, et foris per bona opera, et intus per contemplationem exercere. Sed alius ad refectionem comedit, alius ad delectationem. Qui in plenitudine virtutis vel nondum habita vel amissa defectum patitur, is cibo indiget, ut refectione roboratus solidetur. Qui autem in plenitudine sua defectum sive diminutionem non recipit, is cibum ad refectionem non requirit. Nos igitur qui puri homines sumus, et per accessum temporis ad augmentum virtutis proficimus, pro necessitate nostri defectus, butyrum et mel non solum ad delectationem, sed etiam ad refectionem manducamus. Butyrum, ut in nobis per opera pietatis foris exerceatur amor proximi. Mel, ut per contemplationem veritatis intus nutriatur amor Dei. Sed ille homo ad refectionem butyro et melle non eguit in quo a principio conceptionis suae, ex quo homo esse coepit, omnium semper plenitudo virtutum fuit. Comedit tamen homo ex tempore, qui ipse cibus fuit Deus ex aeternitate. Comedit non ut se jejunum reficeret, sed ne plenus jejunos fastidiret. Comedit butyrum, non ut virtutem charitatis in se per opera augeret, sed ut in nos ejus affectum effunderet. Comedit mel supernorum dulcedinem, nec pro ignorantia requirens, nec pro defectu appetens, sed praesentem semper plenissima cognitione aspiciens, et possessa perfectissima charitate utens. Non ergo ad refectionem, sed ad delectationem comedit qui, plenitudinem possidens, idem ipse perfectio fuit. Butyrum comedit, quando implevit quod de eo praedictum fuerat per Psalmistam: Et erit tanquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum: quod fructum suum dabit in tempore suo. Et folium ejus non defluet; et omnia quaecunque faciet, prosperabuntur (Psal. I). Mel comedit, quando implevit quod scriptum est: In lege ejus meditabitur die ac nocte (ibid.). Ut sciat reprobare malum: Qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit: et in cathedra pestilentiae non sedit (ibid.). Et eligere bonum: Sed in lege Domini voluntas ejus (ibid.). Ergo butyrum et mel comedet, ut sciat reprobare malum et eligere bonum. Fortasse butyrum comedet ut sciat reprobare malum, et mel comedet ut sciat eligere bonum. Ergo comedendo didicit Christus reprobare malum, et eligere bonum. Si enim non comedisset, non gustasset. Si non gustasset, per experientiam non novisset. Ergo comedit, et gustavit; gustando sensit et agnovit. Quid comedit? Butyrum et mel. In butyro aliquid amaritudinis mistum erat. In gustu mellis nihil amaritudinis inveniri poterat. Et propterea illic inventum est quod merito reprobari; hic autem nihil, nisi quod jure eligi debuisset.

Videamus nunc amaritudinem butyri. Filius Dei per humanitatem in mundum veniens, multa opera pietatis humano generi exhibuit, verbo docuit, exemplo provocavit. Et ut postremo Salvatorem mundi se indubitanter astrueret, mentibus humanis assiduis virtutibus et miraculis occultam in carne suae divinitatis majestatem aperuit. Totum hoc butyrum erat, et ubi est amaritudo. Omnia ergo haec faciendo butyrum comedit. Sed quia cum natura etiam infirmitatem assumpserat ista agendo cum affectu pietatis in fame et siti, frigore et aestu, labore et fatigatione, caeterisque nostrae mortalitatis poenis et defectibus sustinuit amaritudinem passionis. Jesus enim quodam tempore fatigatus ex itinere sedebat super fontem, et veniente Samaritana, potum petiit, dicens: Da mihi bibere (Joan. IV). Ecce amaritudo. Postea venientes discipuli, escasque quas emerant deferentes, mirabantur quod cum muliere loquebatur (ibid.). Sed et ille ostendere volens quid in butyro eligeret, et quid reprobaret, postulantibus ad manducandum accedere ait: Ego cibum habeo quem vos nescitis (ibid.). Et deinceps statim: Meus, inquit, cibus est ut faciam voluntatem Patris mei (ibid.). Hic demonstravit butyrum. Cibus, inquit, quem vos nescitis butyrum est. Cibus quem vos scitis, amaritudo. Sed quia iste sine illo non sumitur, ego veni in illo istum comedere, et in isto illum reprobare. Videamus adhuc alibi butyrum majorem amaritudinem habens. Alio quodam tempore cum doceret turbas Judaeorum, ait: Amen dico vobis: Si quis sermonem meum servaverit mortem non gustabit in aeternum (Joan. VIII). Ecce bonum butyrum. Sed adest amaritudo. Et illi: Nunc cognovimus, inquiunt, quia daemonium habes. Abraham mortuus est et prophetae; et tu dicis: Si quis sermonem meum servaverit, mortem non gustabit in aeternum (ibid). Sed Jesus abrasa amaritudine ad esum butyri se convertens, ait: Amen amen dico vobis, antequam Abraham fieret ego sum (ibid.). Judaei vero rursum amaritudinem aspergentes, tulerunt lapides ut jacerent in eum (ibid.). Et sequitur reprobatio mali. Jesus autem abscondit se, et exivit de templo (ibid.). Adhuc videamus alibi: Ambulavit in porticu Salomonis. Et circumdederunt eum, dicentes: Quousque animam nostram tollis? Si tu es Christus, dic nobis palam (Joan. X), et ille: Loquor vobis, et non creditis. Opera quae ego facio in nomine Patris mei, ipsa testimonium perhibent de me, ecce butyrum, sed vos non creditis (ibid.), ecce amaritudo. Sequitur reprobatio: Quia non estis ex ovibus meis (ibid.). Et rursum: Ego et Pater unum sumus (ibid.), ecce butyrum. Sequitur: Tulerunt lapides Judaei ut jacerent in eum (ibid.), ecce iterum amaritudo. Sed ille amaritudinis gustu ab appetitu dulcedinis averti non poterat. Nam subditur: Respondit eis Jesus, dicens: Multa opera bona ostendi vobis ex Patre meo (ibid.), hic est buytrum. Sequitur amaritudo: Propter quod opus me lapidatis (ibid.). Et alibi adhuc aliam super aliam: Quaerebant eum apprehendere (Joan. VII). Sed ipse, malum reprobans, exivit de manibus eorum. Et quid singula narramus? Raro unquam invenimus Jesum sine amaritudine manducasse butyrum. Postremo novissimam illam magnamque amaritudinem butyrique dulcedinem malique reprobationem quis considerans non miretur? Pependit Dominus Jesus in cruce ut pro pietatis dulcedine poculum amarae mortis degustaret, et circumdantibus eum inimicis atque post dira vulnera voces blasphemas in eum jaculantibus, ipse, suavitatis cibi sui non immemor, ait: Pater, ignosce eis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII). Ecce butyrum optimum, magnis quidem amaritudinibus foris aspersum; et tamen dulcorem suum interius conservans illaesum. Ut ergo demonstaret quod sine corruptione suae dulcedinis sponte amaritudinem suscepisset, expostulans, ait: Sitio. At illi obtulerunt ei acetum cum felle mistum; et cum gustasset, noluit bibere (Joan. XIX). Gustavit et reprobavit, quia sustinuit et abjecit. Passus est, et superavit. Nunquid non jam palam est quomodo Emmanuel noster butyrum comedat ut sciat reprobare malum? Quia in homine Deus opus pietatis exhibens, et impiorum persecutionem sustinens, quam sit reprobanda eorum pravitas per experientiam sensit, quam per providentiam prius idem ipse reprobavit.

Nunc libet intueri quomodo mel comedat Emmanuel iste, ut sciat eligere bonum. In gustu quidem mellis nihil amaritudinis invenitur, et propterea totum quod ibi est ab experiente eligitur. Ergo mel comedit ut sciret eligere bonum. Sed quid dicimus? Qualis est laus ista (si tamen laus dicenda est) quod Deus homo per experientiam bonum didicit, qui semper idem ipsa bonitas fuit? sed haec pietatis laus est, et praeconium misericordiae ejus, qui pro nobis ita inclinari dignatus est, ut accipere posset in eo quod assumpsit id quod semper habet in eo quod fuit. Hoc enim Deus homo per experientiam gustavit ex tempore, quod ipse homo Deus per naturam erat ex aeternitate. Ergo mel comedit divinitatis humanitas, cum se infudit atque univit infirmitati majestas. Ibi humana natura pleno satietatis gustu supernam dulcedinem haurire coepit, ubi totum quod est Deus ineffabili gratia sibi unitum accepit. Tamen comedere hominis erat, esse cibum divinitatis. Verus ergo homo Emmanuel qui mel comedit ut sciret eligere bonum. Verus Deus Emmanuel, qui mel fuit non per experientiam discens, sed per naturam sciens seipsum bonum. Unus tamen et idem per se et per naturam sciens et per experientiam discens. Quia idem ipse homo accepit per experientiam quod fuit Deus ipse per naturam. O Emmanuel bone, nobiscum Deus, propterea tu butyrum et mel comedere potuisti, quia Emmanuel factus es nobiscum Deus. Deus enim apud te, nec accipere potuisti quod eras, nec quod non eras sustinere. Propterea Emmanuel factus es nobiscum Deus, ut in nostro humiliatus, in ipso et desuper quod tuum erat acciperes, et quod nostrum erat subtus, tibi sociares. Ergo Emmanuel factus es nobiscum Deus, ut posses butyrum et mel comedere, et inter comedendum disceres, bonum eligens, malum reprobare. Sed quid dico? quis est sapiens ut intelligat haec? Qualis ergo tu Deus eras antiquus a principio qui in principio lucem divisisti ac tenebras, si bonum eligere et malum reprobare nesciebas? An forte et hoc nescire virtutis erat, et discere dignationis, quia electio ad divinam naturam non pertinuit, cujus ad utrumlibet se habere non fuit? Ergo Emmanuel eligere et reprobare didicit, quia qui in sui natura conditioni non subjacebat, in nostra liberum arbitrium assumpsit. Cui in se confirmato dedit posse non posse in malum deficere, et boni electionem voluntate libera sine coactione. Neque idcirco minus liberum eo quod nec aliud pati possit voluntarium, nec ad aliud compelli invitum. Sed idcirco vere et summe liberum, quia non possit vel aliud pati quam velle, vel aliud velle quam posse, sive aliud posse quam bene velle. Sic Emmanuel butyrum et mel comedit, ut sciat reprobare malum et eligere bonum, quia in humana natura, quam assumpsit, rationabili judicio voluntatis sanctae malum deseruit et bonum elegit, sicut scriptum est: Dilexisti justitiam et odisti iniquitatem; propterea unxit te Deus, Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis (Psal. XLIV). Simili genere locutionis de ipso dicit Apostolus: Et quidem cum esset Filius Dei, didicit ex his quae passus est obedientiam, et consummatus factus est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis aeternae (Heb. V) Christus enim ex iis quae passus est obedientiam didicit, quia qui Filius erat aequalis per naturam ut subesse posset id quod inferius possibile erat per gratiam assumpsit. Quasi enim discere fuit quod per naturam in suo non habuit in usum ex alieno assumere. Solum nunc restat, si forte invenire possimus Emmanuelem nostrum butyrum et mel non ad refectionem, sed ad delectationem manducantem, ne quod fecit necessitas sit, sed voluntas. Obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis (Luc. XXIV). Immortalis et impassibilis jam fuit factus, et cibo corporali non indiguit; tamen ut demonstraret quod fuit, comedit voluntate, non necessitate. Omnia itaque bene cederent, si obtulissent ei butyrum et favum mellis, nisi forte idem piscis nobis significet, quia butyrum sine frixura non sumitur. Nam et nos quotidie adhuc in butyro amaritudinem admistam invenimus, in melle puram dulcedinem percipimus, quia in opere pietatis labore afficimur, in gaudio contemplationis dulcedine refovemur. Et hoc totum fit ut sciamus reprobare malum et eligere bonum, scilicet ut in ipso experimento discamus quantum praesens vita, in qua nec bonum sine dolore fieri potest, fugienda sit; et futura, in qua dolor non est, appetenda. Per Dominum nostrum.