|
In Babylone non requirit unus alterum; sed respondent ululae sibi in
delubris ejus (Isa. XIII). Parum est ut in coelo ordinata sint omnia,
sed hoc mirum est quod etiam confusionem mundanam inordinatam non
relinquit Sapientia divina. Respondent enim ibi etiam opera tenebrarum,
et non est quod requirat alterum, quia justa ordinatio nihil relinquit
inordinatum, et unicuique quod suum est tribuit, et quod sibi confusum
est, illi sine ordine et dispositione esse non potest. Sed et illa
confusio interna cordium malorum non effugit dispositionem illius, ubi
lucifugae cogitationes et desideria tenebrosa in occulto fluitantia
respondent sibi, quia justum judicium sicut per sapientiam cuncta
intelligit, ita per aequitatem nihil sine retributione relinquit.
|
|