TIT. XXXIII. De fructu et desiderio justitiae.

Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam (Matth. V). Ergo non satiati, sed esurientes beati sunt. Nec ideo tamen beati, quia esuriunt; sed ideo, quia saturabuntur. Si enim desiderium semper esset et effectus nunquam esset, poena potius et miseria non beatitudo hic esset. Sed misericordia Dei nostri sanctis desideriis indubitatum spopondit effectum, et propterea beati sunt qui desiderant, quoniam hoc primum bonum est, et quod solum vita mortalis et poenis addicta consequi possit, velle bonum, quoniam habere et frui vita ventura sibi vindicavit. Ideo non dicit justos beatos, sed esurientes et sitientes justitiam. Si enim solos justos beatos diceret, quis sibi hoc arrogaret? Propter hoc respexit imperfectionem nostram ut consolaretur infirmitatem nostram, quia si hoc esse non possumus, velle tamen hoc esse ipso adjuvante et desiderare valemus. Et hoc iterum quia non desiderantes gloriam, sed justitiam beati vocantur, quia multi patriam se amare dicunt, sed viam tenere nolunt. Gloria autem et beatitudo patria est, justitia autem via; et non possunt ad patriam venire qui viam non tenent. Quis est qui commodum non appetat? sed non omnes justi esse volunt.