|
Quanta est dignitas animae, si corporis gloria tanta est? Quanto enim
spiritus hominis rebus omnibus quae videntur excellentior esse probatur,
cum cuncta corporea in obsequium condita sint corporis humani? Unde
merito poenalitate et miseria cunctis vilius factum est, quod conditione
celsius, et sublimius fuerat constitutum. Cum autem reparatum fuerit,
sublata e medio corruptione, quod cunctis melius est corporibus
suscipiet, et tunc quoque sine miseria subjectum spiritui sociabitur ad
gloriam, cui nunc in miseria est sociatum ad poenam.
|
|