|
Scriptum est quod non potuit populus loqui cum Deo, et petiit mediatorem
Moysen. Et laudavit hoc Dominus, et dixit quod Prophetam suscitaret qui
Mediator foret, et per ipsum mandata daret ad populum (Exod. XX). Quae
enim invisibilia Dei sunt, carnalia corda percipere non potuerunt; et
contemperavit se nobis Deus per humanitatem Filii sui, ut ipsa mediante
divina percipiamus. Infirmas autem mentes terror majestatis opprimeret,
et splendidum lumen lippientes oculos offuscaret, nisi nubes carnis
intercedens et contemplationem excipiens. corda timida blandimento
visionis demulceret.
|
|