|
Primum divisit iniquitas inter Deum et hominem, deinde divisit ipsum
hominem. Postea venit charitas et composuit atque confoederavit primo
Deum et hominem, deinde ipsum hominem. Iniquitas bene unitas male
divisit. Charitas male divisa bene univit. Similiter iniquitas bene
divisa male univit, et charitas male unita bene divisit. Iniquitas ergo
dividit et unit, et charitas dividit et unit. Novissime sequitur mors
dividens, et ipsa propter iniquitatem; unit autem per conditionem ad
charitatem. Mors dividit corpus et animam. Iniquitas dividit Deum et
animam. Charitas dividit spiritum et concupiscentiam. Mors dividit
unitatem conditionis. Iniquitas dividit unitatem reconciliationis.
Charitas dividit unitatem abalienationis.
|
|