|
Quidam ab intus erudiuntur, quidam a foris sensum hauriunt. In illis
stabilis est spiritus sapientiae, in istis mobilis. Ad illos pertinet
meditatio; ad istos speculatio. Illi acumine sensus occulta penetrant,
isti agilitate transvolant ad longinqua. Et qui non discernunt spiritus,
putant moram meditationis pigritiam, et speculationis motum levitatem,
cum corpus ab animo qualitatem sumit. Sicut spiritus illuminat, sic
accendit, et quos illuminat, cognitione veritatis illuminat; et quos
accendit, amore virtutis accendit. Et saepe non discernitur operatio
ejus in utroque, et dicuntur pigri, stabiles; potentes animo et
comprehensione efficaces, leves; compuncti, tristes; lascivi, spiritu
hilares. Et fit sine spiritu judicium spiritus; et errant homines in
judicio dum quisque solum hoc bonum putat quod amat. Similem vero
demonstrationem habent meditatio et compunctio, et similem pariter
speculatio et exsultatio, quoniam ab animi qualitate motus corporis
formatur; et constat in alio quidem gravitas sine pondere, in alio
levitas sine instabilitate. Meditatio et compunctio ad Joannem
pertinent, speculatio et exsultatio ad Christum. Alter dicit: Planximus
vobis, et non plorastis (Luc. VII). Alter dicit: Saltavimus vobis, et
non restitistis. Venit Joannes non manducans et non bibens, et dixistis:
Daemonium habet. Venit Filius hominis manducans et bibens, et dixistis:
Ecce homo vorax et potator vini, et peccatorum amicus (Luc. VII; Matth.
XI). Sic perversis perversa sunt omnia.
|
|