|
Scriba doctus in regno coelorum, qui profert de thesauro suo nova et
vetera (Matth. XIII). Nova sunt consolationes, vetere increpationes.
Vetus enim lex poenam proposuit qua terreret; nova misericordiam qua
foveret. Quare ergo prius nova, post vetera? Quia pietas loquitur: ideo
prius palpat, postea percutit. Pusillanimes enim prius consolatione
fovendi sunt, ut surgant. Postea terrore confirmandi ne recidant.
Contumaces et duri prius increpandi sunt, ut timeant; postea fovendi
consolatione, ne desperent. Cum ergo pietas loquitur, nova et vetera;
cum severitas loquitur, vetera et nova. Vel ideo sequuntur vetera, non
praecedunt, quia ex adjecto et superabundanti esse debet quod durum est;
et poenam habet charitas major.
|
|