TIT. XLII. Quod pro temporalium abundantia non debet fraternitatis frangi concordia.

Prohibet Joseph fratribus suis oneratis asinis ne contendant in via (Gen. XLV), quia Christus in hujus vitae itinere si quando nobis abundantiam tribuit, pacem tamen et concordiam ad invicem pro eadem frangere et violare non concedit.