|
Est in sapientia spiritus intelligentiae, certus, suavis, amans bonum,
acutus, qui nihil vetat benefacere (Sap. VII), etc. Virtus et veritas
cum de eodem sunt, non se impediunt. Unde cum dictum esset de spiritu
sapientiae quoniam acutus est (Sap. VII), subjunctum est statim quoniam
nihil vetat benefacere (ibid.). In philosophis gentilium acumen spiritus
erat, sed idipsum benefacere vetabat quia illorum intentio quo magis per
acumen movebatur extranea cognoscere, eo magis per occupationem
impediebatur propria considerare. Vera autem sapientia semper virtutem
habet comitem, quia hoc magis appetit scire quod magis expedit esse.
Unde adhuc de ipso dicitur: Certus, suavis amans bonum (Sap. VII).
Certus scilicet experientia; suavis, gustu; amans bonum quia non potest
odire in opere quod vere diligit in cognitione.
|
|