TIT. XLIV. De duplici amore et superaedificatione.

Si quis autem superaedificat super fundamentum hoc aurum (I Cor. III), etc. Tria sunt genera hominum. Sunt qui amant solum Deum, hi aedificant super fundamentum aurum, argentum et lapides pretiosos. In amore virtutis aurum; in cognitione veritatis, argentum; in consummatione boni operis, lapides pretiosos. Sunt alii qui amant aliud praeter Deum, tamen nihil contra Deum, neque aliquid plusquam Deum. In his fundamentum quidem manet, quia amor Dei non destruitur; sed tamen ex affectu eorum quae pariter amantur, quia quaedam corruptio contrahitur, ligna et fenum et stipula superaedificantur. In ligno peccatum illiciti operis; in feno, sine opere peccatum pravae delectationis; in stipula, illicitae culpa cogitationis. Sunt alii qui amant quaedam contra Deum, et in his fundamentum omnino destruitur, quia amor Dei esse non potest, ubi non est vel solus vel summus. Igitur ad primos pertinet laudari et salvari, ad secundos corripi et liberari, ad tertios argui et damnari.