|
Duae sunt civitates, Jerusalem et Babylon, et duo populi, amatores Dei
cives Jerusalem, et amatores mundi cives Babylonis. Et duo reges,
Christus rex Jerusalem, et diabolus rex Babylonis. Inter has civitates
et duos populos et duos reges bellum est jugiter et discordia et pugna;
et signat uterque milites suos, Christus suos, et diabolus suos, ut
agnoscant quique regem suum et agnoscantur ab eo, et sequantur eum.
Jerusalem enim civitas est sursum in coelo, Babylon deorsum in terra.
Similiter Christus jam sursum est, diabolus deorsum. Milites Christi
sequuntur regem suum et milites diaboli sequuntur regem suum. Christus
tribus exemplis viam nobis ostendit, qua eum sequi debeamus; similiter
et diabolus tria proposuit quibus post eum praecipitentur qui eum
sequuntur. Iter enim ad Christum, quia sursum est, arduum est, et arctum
est et in longum sublime. Iter ad diabolum deorsum est, latum est, et
breve in profundum, et ad praecipitandum facile. Ideo Christus exemplum
paupertatis reliquit, ut exonerati sarcina terrenarum rerum leves
ascendamus per arduum. Exemplum humilitatis, ut modici sine difficultate
transeamus per arctum; exemplum patientiae, ne deficiamus in longum;
exemplum paupertatis dedit cum dixit: Vulpes foveas habent et volucres
coeli nidos, Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet (Matth.
VIII); exemplum humilitatis dedit cum dixit: Discite a me, quia mitis
sum et humilis corde (Matth. XI); exemplum patientiae dedit, quando cum
percuteretur non repercussit, cum occideretur sustinuit: exemplum iterum
paupertatis, quia in hoc mundo divitias habere noluit; exemplum
humilitatis, quia gloriam sprevit; exemplum patientiae, quia mala
sustinuit. Cum laudaretur non laetabatur, cum malediceretur non
tristabatur; cum premeretur non frangebatur. Ait quidam illi: Magister
bone. Et respondit: Quid me dicis bonum? (Marc. X.) Ecce humilitas. Et
alii dixerunt: Daemonium habes: et dixit: Ego daemonium non habeo, sed
honorifico Patrem meum (Joan. VIII). Ecce patientia. Et cum requireret
populus eum ut regem facerent (Joan. VI), ille, humilitatis exemplum
relinquens, fugit, et gloriam sprevit: et multa alia ad haec pertinentia
exempla. Prima est ergo paupertas, ut abjiciamus quod gravat, in quo est
peccandi occasio. Et quia paupertas despicitur, sequitur humilitas: qua
ipsa etiam propter Deum vilitas amatur. Et quia rursum qui vilis est
sine reverentia laeditur, necessaria est post humilitatem patientia, qua
omnia adversa propter Deum fortiter tolerentur. Paupertas levem facit et
expeditum, humilitas modicum, patientia fortem et robustum. Econtrario
diabolus suos primum divitiarum pondere in amore et sollicitudine
onerat, ut deorsum ruant. Secundo per superbiam inflat, ut per latum
incedant. Tertio per impatientiam frangit, ut cito deficiant. Hi duo
populi duas civitates ab initio suo aedificaverunt, Babylonem quae a
Cain initium cepit et Jerusalem, quae ab Abel. Primus enim homo duos
genuit filios, divisionis principium et divisionis signum, quia illa
massa naturae humanae quae in ipso primum per conditionem tota condita
erat ad gloriam, postea per praevaricationem tota addicta erat ad
poenam, ut ostenderetur quod misericordia et veritas jam tunc dividi
incoeperint in vasa misericordiae, et in vasa irae. Et abjectus est
primogenitus terrae, sicut primogenitus coeli corruerat, si tamen
primogenitus erat, qui genitus non erat. De ipso enim dictum est: Ipse
est principium viarum Dei (Job XL). Et reprobata sunt prima, ut
ostendatur quod finis principio melior est, quia quae in principio facta
sunt a Deo, bona quidem facta sunt, sed bona incipientia; quae autem in
fine facienda erant, bona facienda erant, et bona consummata. Propter
hoc etiam in ipsa rerum conditione, primum materiam fecit; postea formam
superaddidit, ut ostenderet quod similiter in rationali creatura primum
esse factum erat: postea autem pulchrum esse et formosum esse: et melius
addendum erat, ut non nimis gloriaretur in eo quod primum bonum
acceperat, sed ad illud potius festinaret quod postea melius acceptura
erat. Sed primogenitus primum dilexit ut perderet novissimum, et ideo
reprobatus est; et ille in coelo, et iste in terra. Sed ille de coelo
dejectus in terra hominem per invidiam supplantavit, iste in terra
reprobus effectus fratrem suum zelando occidit. Quia enim vita illius
gravis ei fuit, ideo ad mortem illius festinavit. Cruciabatur enim
nequam conscientia quotidie contra se testimonium cernens vitam justi et
quasi gravis ei ad videndum fuit, ex cujus praesentia sua condemnabatur
malitia. Idcirco auferre festinavit e medio ipsum ne eum videret ad
confusionem sui, quem videre noluit ad emendationem et correctionem sui.
Fortassis existimans postea non fore Deum vindicem iniquitatis, si non
superesset homo justus testis veritatis. Sic ergo Cain interfector
fratris Babylonis fundamenta posuit. Abel autem interfectus sanguine suo
primordia Jerusalem in terra consecravit. Sic Ismael primogenitus
reprobus fuit; Isaac vero electus. Esau quoque ab haereditatis sorte et
dono benedictionis reprobatur, Jacob diligitur et eligitur: et reprobato
Eliab primogenito, David junior ad regni fastigium sublimatur (I Reg.
XVII). Semper autem milites diaboli furore pugnaverunt, et milites
Christi patientia vicerunt, regem suum paupertatis amore et humilitatis
studio sequentes, patientia autem ad ipsum pervenientes .
|
|