|
Considerate, fratres, misericordem dispensationem Dei. Solus ipse
peccata tollere, et peccatores justificare potest; tamen ut humanam
conscientiam de sua pietate certam faceret, potestatem relaxandi peccata
et indulgendi arbitrium homini concessit, ut homo ad hominem quasi ad
consimilem suum familiarius et fiducialius conveniret: quem et videre
posset veniam postulaturus, et accepturus audire. Deus enim hominem
orantem videre potest, sed homo Deum indulgentem videre non potest.
Idcirco voluit Deus ut homo homini loqueretur, et de sua salute cum illo
tractaret et veniam peteret; et indulgentiam acciperet. Sed ne forte ab
homine salus dubia esset, Deus homo factus est, qui nec falleretur
judicando, nec falleret miserando. Sic omne judicium datum est Filio
(Joan. V), divina potestate in participationem hominis tranfusa, ut homo
peccata dimitteret; juxta divinum tamen judicium, cum idem ipse homo
Deus esset. Ipse autem homo Christus, sicut particeps factus fuerat
naturae nostrae, ita participes vos esse voluit honoris sui; et idcirco
dedit vobis prius de Spiritu sancto, ut prius essetis participes
veritatis, deinde consortes dignitatis. Videte ergo ministerium vestrum,
fratres, judicate judicium Domini, quia judices saeculi positi estis.
Audite quod dictum est: Dominus judicabit fines terrae (I Reg. II).
Propter hoc enim Dominus judicium suum in finem distulit, ut vos prius
judicetis ad correctionem, ne ipse post cum judicare coeperit, judicet
ad damnationem. Vos enim non quasi judices criminum ad percutiendum
positi estis, sed quasi judices morborum ad sanandum. Videte ergo
languidum in manibus vestris, quem vobis misericors ille Samaritanus
commisit, pro quo pretium jam ab eodem accepistis, ne de vestro constet
curatio illius. Habetis duos nummos in Testamento duplici, veteris
monetae unum, et unum novae, ut emantur Veteri ea medicamina quae
mordent, Novo autem medicamina quae fovent: Prima ad purganda quae
putrida sunt; secunda autem ad viva confirmanda. Ista sunt duo debita,
praecepti scilicet et voti. Debitum praecepti, quo doctrina impenditur;
debitum voti, quo exemplum formatur. Hi sunt etiam duo gladii, quos in
Christi passione ad defensionem Petrus paraverat (Luc. XXI): Unus
scilicet corporalis, qui secundum legem veterem poenam peccantibus
irrogat; alter vero qui secundum novam legem spiritaliter culpas
feriens, homines sanat. Hic est gladius vester, quo vos ferire debetis
vitia hominum, ipsos homines amantes; quem vobis Petrus reliquit, si
tamen fervoris illius haeredes facti estis, et imitatores esse vultis.
Nondum adhuc Christus crucifigebatur, et tamen Petrus fervorem suum
cohibere non potuit; sed exerto gladio percussit servum pontificis
(Joan. XVIII), nec multitudinem timens nec potestatem. Et nisi Christus
eum cohibuisset, forsitan majora adhuc Petrus fecisset. Nec tamen tunc
Petrus dicere potuit: Plures sunt qui nobiscum sunt quam qui cum illis
(IV Reg. VI). Considerate ergo et videte quid facitis. Christus in
oculis vestris crucifigitur, et vos adhuc gladium in vagina habetis, cum
tamen multitudo major vobiscum sit quam cum illis. Quid vos in passione
Christi fecissetis qui modo ad percutiendum pigri estis? Ecce Christus
in oculis vestris occiditur. Quid enim est Christianus, nisi corpus
Christi? Ipse quippe dixit: Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi
fecistis (Matth. XXV). Ergo in Christiano Christus occiditur, et in
Christiano Christus tribulatur. Quid ergo facitis? Quid pigri, quid
timidi estis? Forte quia non statis sicut Phinees, idcirco iram placare
non potestis, ut cesset quassatio (Psal. CV). Forte quia discubuistis ad
ollas Pharaonis et saginam diligitis, pigrum vobis est surgere ad
bellum. Forte quia lanam diligitis et lac, non oves, idcirco pascitis
vosmetipsos, non oves, et fugitis veniente lupo, quia de ovibus non
curatis. Saltem si lac ovium comeditis, carnes comedere nolite. Si
fructum pro custodia ovium quaeritis, ipsas vivas servate. Bonus pastor
etiam carnem suam ovibus suis edendam dedit, ut eas reficeret, sed vos
non solum mercenarii pastores pretium pro custodia quaeritis, sed ipsas
etiam oves lupi facti ad vestram refectionem necatis. Vae pastoribus
malis qui pascunt semetipsos, non oves! et utinam solum non pascerent,
si non etiam depascerentur! Nunc autem et mercenarii fugiunt, et lupi
occidunt. Mercenarii fugiunt (Joan. X), non mutando locum, sed
subtrahendo auxilium. Lupi occidunt, quia et visibiles corpora laniant
et invisibiles animas necant. Si ergo pastores estis, vigilate super
gregem vestrum (Luc. II); nec oves Christi laniari permittatis in
manibus vestris. Ascendite ex adverso, et date vos murum pro domo
Domini, et quasi boni canes latrate circa caulas Ecclesiae vocibus
confidentiae, ut timeant, et vos pro bona custodia praemium accipere
mereamini.
|
|