|
Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi!
(Gal. VI.) In cruce Christi gloriatio est; in cruce dextri latronis,
consolatio; in cruce sinistri latronis, confusio; in cruce Christi,
poena sine culpa, et post poenam glorificatio; in cruce dextri latronis,
poena pro culpa, et post poenam remissio; in cruce sinistri latronis,
poena pro culpa, et post poenam damnatio. Dicunt homines, quando poenam
sustinent: Si meruissemus non erubesceremus; nunc autem injuste pati et
sine culpa ignominiosum nobis est. Oculi qui non vident, imo si pro
culpa pateris erubescere; si sine culpa pateris, gloriare. Latro magis
vis esse quam Christus; et forte sinister blasphemator, non confessor.
Tu enim pro culpa pateris, et culpam non agnoscis, nec judicem
veneraris. Si saltem dexter fuisses latro, culpam humiliter agnosceres,
poenam patienter sustineres, veniam devote implorares, nec pro poena
praesumeres, nec pro culpa desperares, sicut quidam qui de sua
sustinentia gloriantur, de poena murmurant, de culpa desperant.
|
|