|
Vae vobis, divites, qui habetis nunc consolationes vestras! (Luc. VI.)
Anima rationalis si vere saperet, nihil saperet praeter verum bonum. Non
enim est bonum ejus aliud quam verum bonum. Hoc igitur solum est, in quo
gaudere deberet in abundantia sua, et in quo consolari deberet in
egestate sua. Et utique sive abundans sive egens bene illo gauderet et
bene consolaretur, si illius neque in abundantia, neque in egestate
egestatem pateretur. Nunc autem primum malum ejus factum est, ut illo
sublato egestatem illius patiatur, ut illud non habeat; deinde secundum
malum accessit, ut in alio bono consoletur, ut illud non requirat.
Perdito ergo eo quod intus erat bono, egressa est anima ad ea quae foris
erant bona aliena, et pactum fecit cum delectationibus saeculi; et
regressa induxit eas ad se ut fornicaretur cum eis intus in abscondito
cordis sui, et requiesceret super eas, et consolaretur in eis, et non
respiceret absentiam boni sui, eo quod abundantiam suam cerneret et
consolationem in bonis alienis. Nunc igitur anima desolata a bono suo,
desolationem suam non agnoscit, quoniam secum habet societatem alienam
delectationum hujus mundi ingredientium ad ipsam per sensus carnis
ipsius, vel cum ipsa egreditur ad illas. Cum autem claudi coeperint
portae istae sensuum carnalium, non patebit deinceps via transeundi
adinvicem; et tunc separabitur societas vanitatis, et erit mundus foris
exclusus, ne ingrediatur, et anima intus inclusa, ne egrediatur. Et
veniet anima ad portas oculorum et clausas inveniet, ut non egrediatur
per visum, et declinabit ad portas aurium, obstrusas inveniet, ne
egrediatur per auditum, deinde diffundet se per aditus sensuum
reliquorum, et non erit transitus ullus, quoniam repagula mortis
perpetuae, inflexibili rigore et immobilibus seris valvas sensuum aditus
commercii antiqui sine fine concludens. Tunc anima misera in hoc tristi
dissidio solam se inveniet, et convertens se requirere incipiet socium
illum qui intus est, et excludi non potest, et non poterit habere
societatem illius in desolatione sui, quia non requisivit illum in
consolatione sui. Tunc illa infelix desperatione cadet ad se, et
damnatione sub se, et aperiet se profundum in obviam ruenti; et cum
illam exceperit, continuo claudetur sursum, et aperietur deorsum, ut
sine fine cadat et ad finem non resurgat. Et tunc primum agnoscet verum
esse quod dictum fuerat: Vae soli! quoniam cum ceciderit, non habet
sublevantem (Eccles. IV). Propterea dixit: Orate ne fuga vestra hieme
fiat. vel Sabbato (Matth. XXIV). Quid enim est hiems nisi torpor mortis?
Et quid est Sabbatum. nisi post mortem tempus perpetuae vacationis?
Hiems siquidem tollit ambulandi potentiam, Sabbatum negat licentiam. Sic
et imminentis mortis torpore astrictus, homo a correctione praepeditur,
post mortem vero poenitentia non recipitur; Hic gravatur, ne prima opera
exerceat; ibi ligatur ne imminentem damnationem evadat. Hic correctio
gravis, ibi emundatio impossibilis. Propterea bonum est fugere iram
venientem priusquam sentire incipias imminentem, ne vel voluntas minus
efficax sit sine opere, vel dolor inutilis sine correctione. Cogitet
ergo anima in societate alienorum nunc posita, quod non poterit semper
permanere cum illis, et eligat interim socium illum, qui, cum omnia
subtracta fuerint, solus fidem servat dilectoribus sui, nec recedit in
tempore angustiae. Et si durum videatur pro ejus amore nunc omnia mundi
blandimenta respuere, audiat ipsum consolantem et dicentem: Nonne ego
melior tibi sum quam decem filii? (I Reg. I.) Quid enim? Dulcis est
mundus: et dulcis non est Deus? Absit! Spiritus enim meus super mel
dulcis. et haereditas mea super mel et favum (Eccli. XXIV). Hanc ergo,
fratres, dulcedinem si gustare coeperitis, nec falsam dulcedinem
diligetis, nec veram amaritudinem sentietis.
|
|