|
Via vitae mandatum justitiae. Primo homini aperta fuit via ad vitam
brevis et levis. Nunc autem redeuntibus ad vitam viae demonstrantur, pro
una multae, pro brevi longae, pro levi laboriosae. Sic enim dignum fuit
ut homo, dum adhuc unus erat, haberet viam singularem, propinquus
brevem, justus levem. Nunc autem divisus multiplicem, remotus longam,
peccator gravem. Concupiscentia divisit hominem, iniquitas abalienavit,
mortalitas debilitavit. Nunc ergo prima via est, ut ad semetipsum
redeat, et de multis unus fiat, deinde pergat ad ipsum qui est super
ipsum. Prima una est de multis ad unum multiplex. Secunda una est de uno
ad unitatem simplex. Prima una est de vitiis ad virtutem; secunda una
est de veritate ad beatitudinem. In prima via est fragilis homo
relinquere amata; in secunda via debilis apprehendere insolita. Primum
homini uni unum praeceptum datum est, leve factu, breve effectu. Primum
dictum est illi ut ab uno quod foris erat abstineret, postea ut ea quae
intus erant vinceret. Quod nec leve erat ad faciendum, nec breve ad
perficiendum. Ibi unum faciendum erat, hic facienti multa obsistunt.
Obviat superbia in via humilitatis, vexat invidia in via pietatis turbat
iracundia in via mansuetudinis, libido in via castitatis, avaritia in
via misericordiae, gula in via continentiae, contumacia in via
obedientiae. Quae omnia vincere tam difficile est, quam habere naturale
est.
|
|