TIT. LVI. De duabus viis in Evangelio.

Duae sunt viae, una lata ad perditionem, altera arcta ad vitam. Illa quae lata est, multos habet incedentes per se. Illa quae arcta est, paucos capit. In omni enim genere quae pretiosa sunt, rara sunt, quae vilia sunt, numero abundant. Lata autem via est ire quo libet, et facere quod placet. Arcta via est praeceptis regi, et desideria fluxa stringere ad regulam aequitatis. Duae ergo viae sunt, una mortis, altera vitae; et duo populi, malorum et bonorum; et duo reges, diabolus et Christus. Et praecedit uterque exercitum suum, unus ad mortem, alter ad vitam. Christus humilitate, diabolus elatione; Christus puritate, diabolus impuritate: Christus obedientia, diabolus contumacia. Et quem quisque ducem sequitur in via, habebit regem in patria .