TIT. V. Quod in sensu bonum hominis non est. |
Homo peccando fecit ut bestiis comparetur, tamen facere non potuit ut in quo bestiis comparatus est, eisdem coaequetur. Qui enim ratione superior esse desiit, sensu se inferiorem invenit. Si visum consulis, superant lynces. Si odoratum interrogas, praevalent canes. Et quaecunque in sensu corporali laudabilia sunt, in ipsis excellentiora invenies, ut alibi quaeras bonum tuum neque in illo considas ubi bestiis comparatis, et tamen non aequaris. |