TIT. LIX. De lectulo et ferculo Salomonis. |
Salomon est Christus, lectulus Salomonis cor contemplantis, ferculum Salomonis cor per bonam operationem se circumferentis et exercentis. Quando de lectulo Salomonis locuta est Scriptura (Cant. III), non dixit unde factus sit, quia ineffabiles sunt aspirationes contemplationis, quae cor illuminant. De ferculo autem Salomonis dicit unde sit, et materiam ejus describit (ibid.), quia enarrari possunt et dici exercitia virtutum, quae vitam operantis aedificant. |