|
Ferculum Salomonis, cor exercitatum in studio virtutis; ferculum,
sapientiae verbum. Inde portatur ab ore ad aurem lectulus, mens
contemplativa. Ferculum hoc primum de lignis Libani esse debet per
puritatem et incorruptionem veritatis, de argento in praeceptis et
promissis. In candore argenti, munda conversatio: in sonoritate, dulcis
promissio. Habet aurum per sapientiam coelestem, quod non aeruginat in
aeternitate, sed rubet in charitate. Habet purpuram, quando praedicat
passionem; ascensum ad glorificationem. In medio charitas sternitur
propter filias Jerusalem, quae teneris et infirmis proposita est ad
obtinendam salutem. Quis tam tener, ut amare non possit? Nam si caetera
non potes, amare tamen potes, ut ad ferculum Salomonis pertineas.
|
|