TIT. LXI. De ferculo, id est lectica seu vehiculo Salomonis, a ferendo dicto, et de curru Pharaonis.

Ferculum fecit sibi rex Salomon ex lignis Libani (Cant. III), etc. Duo vehiculorum genera Scriptura commemorat, hoc est ferculum Salomonis, et currum Pharaonis. Cor bonum ferculum est Salomonis, cor pravum, currus Pharaonis. Quia enim currus per terram trahitur, congrue per currum cor terrenis desideriis inhaerens significatur. Nam sicut currus onustus stridorem emittit, levatus strepitum facit; ita pravorum corda in adversitate per impatientiam quasi stridorem emittunt, in prosperitate per jactantiam strepitum faciunt. Istos quidem Pharao, id est diabolus seperequitans, quasi plumbum in profundum mergitur, quia eos quos hic ad vitia impellit, tandem ad tormenta descendentes comitatur. Ferculum autem Salomonis terram non tangit, sed supereminet, et motum quidem habet, strepitum vero aut stridorem non habet, quia cor ad superna desideria elevatum, terrenis delectationibus spretis, quamvis adhuc per conditionem mutabilitati subjaceat, nec in adversitate tamen stridet per impatientiam, nec in adversitate per jactantiam strepit. Est adhuc aliquid quod supradictae distinctioni annecti potest. Ponamus igitur tria, id est lectulum Salomonis, et ferculum Salomonis, et currum Pharaonis, et intelligamus per lectulum Salomonis, cor dulcedine contemplationis, requiescens; per ferculum Salomonis, cor in exercitationem bonorum operum se circumferens; per currum Pharaonis, cor in cupiditate carnalium requiescens.