TIT. LXII. De ferculo et lectulo Salomonis

Ferculum Salomonis est cor exercitatum in studio virtutis. Ferculum sapientiae est verbum, quod portatur ab ore ad aurem. Lectulus, mentis contemplatio. Ferculum hoc primum de lignis Libani esse debet per puritatem et incorruptionem veritatis, de argento in praeceptis et promissis. In candore argenti munda conversatio, in sonoritate dulcis promissio. Habet aurum per sapientiam coelestem, quod non aeruginat in aeternitate; sed rubet in charitate. Habet purpuram, quando praedicat passionem; habet ascensum ad glorificationem. In medio charitas sternitur propter filias Jerusalem, quae teneris et infirmis proposita est ad obtinendam salutem. Quis enim tam tener, ut amare non possit? Nam si caetera non potes, amare tamen potes, ut ad ferculum Salomonis pertineas.