TIT. LXIII. De quatuor modis quibus notitia Dei manifestatur homini, seu de natura gratia et Deo.

Quatuor modis notitia Dei cordi humano manifestatur: Duobus intus, duobus foris. Duobus per naturam, duobus per gratiam. Intus, per rationem et aspirationem. Foris per creaturam et per doctrinam. Ad naturam pertinet ratio et creatura; ad gratiam, aspiratio et doctrina. Fuerunt ergo duo simul natura et gratia, non sola natura, neque sola gratia: ne, si natura totum posset, gratia non quaereretur; aut si nihil posset, culpa excusaretur. Judaei naturam totum posse dixerunt, et gratiam non quaesiverunt. Gentiles quidam naturam nihil posse existimaverunt, et culpam excusaverunt; et utrique erraverunt. Inter quatuor prima est ratio, secunda creatura, tertia doctrina, quarta aspiratio. Ratio investigat, creatura approbat, doctrina explicat, aspiratio confirmat fidem. Tres sunt testes approbationis quod Deus est: affectus, defectus, et effectus. Affectus praecedit, sequitur defectus, occurrit effectus. Affectus quaerit, defectus exigit, effectus tribuit - quod non esset, si Providentia non esset. Sunt adhuc alii testes tres in creatura divinitatem Creatoris profitentes, magnitudo potentiae, pulchritudo sapientiae, benignitatis utilitas. Deinde Scriptura explicat quae creatura probat. Primum Deum esse, deinde unum esse, deinde et trinum. Et contestatur ipse Deus fidei, ne testimonium hominis minus firmum foret. Ante legem dixit se esse, sub lege unum, sub gratia trinum, ut paulatim cresceret cognitio veritatis. Ante legem dixit: Ego sum (Exod. III). Et iterum: Ego sum qui sum (ibid.). Et rursum: Haec dices filiis Israel: Qui est misit me ad vos (ibid.). Sub lege dixit: Audi, Israel, Deus tuus Deus unus est, ipsum adorabis, et ei soli servies (Deut. VI). Sub gratia dixit: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII). Confirmationem aspirationis novit ille qui accipit.