|
Tres sunt gradus fidei: Primus est ea quae dicuntur per pietatem solam
eligere; secundus, ea quae electa sunt per rationem approbare; tertius,
quae approbata sunt per puritatem apprehendere. Quartum genus hominum
est, quibus solum credere est fidei, non contradicere. Qui tamen
consuetudine vivendi magis quam veritate credendi fideles nominantur.
Fideles autem primum per pietatem electionem faciunt. Postea ex ratione
existimationem concipiunt. Novissime per puritatem assertionem
comprehendunt. Tribus item gradibus cognitio fidei crescit. Alii enim
audita sine discussione credenda suscipiunt. Alii credenda ratione
discutiunt et credunt. Alii discussa et credita effectu comprehendunt.
Primi habent fidei cognitionem, secundi cognitionis, tertii rationis
assertionem. Sic per tempora crevit fides. Ante legem Deus creator
credebatur, et ab eo salus et redemptio exspectabatur; per quem vero et
quodammodo eadem salus implenda ac perficienda foret, exceptis paucis
quibus hoc scire singulariter in munere datum erat, a caeteris etiam
fidelibus non cognoscebatur. Sub lege autem persona Redemptoris mittenda
praedicebatur, et ventura exspectabatur: quae autem ipsa persona foret,
hoc est, an homo, an angelus, an Deus, nondum manifestabatur. Soli hoc
cognoverunt qui per spiritum singulariter ad hoc illuminati fuerunt. Sub
gratia autem manifeste ab omnibus jam et praedicatur et creditur, et
modus redemptionis, et qualitas personae Redemptoris. Semper tamen in
Ecclesia Dei ab initio fides fuit incarnationis et passionis Christi,
quia ab initio nunquam defuerunt qui hoc cognoverunt. Alii salvabantur,
quia horum perfectioni fide simplici jungebantur, et eos bene operando
sequebantur. Item sciendum quod aliud est affectio animi qua creditur,
aliud cognitio qua percipitur quod creditur. In affectione fides est; in
cognitione, ea quae pertinent ad fidem. Aliud est ergo fides, aliud
cognitio fidei. Et potest quidem ejusmodi cognitio sine omni fide esse;
fides autem sine cognitione esse omnino non potest; et tamen aliquando
supra cognitionem esse potest, quoniam fides est etiam de fide
|
|