TIT. LXVIII. Quare conscientiae hominum velatae sint. |
Propterea Deus conscientias hominum in praesenti vita ad invicem manifestas esse noluit, ne videntes ad malum provocarentur, et habentes confunderentur. Tanta etenim mala, quae in corde hominis versantur, si paterent, et videntibus mutuo essent incitamentum ad culpam, et habentibus testimonium ad ignominiam. Propter hoc velata sunt occulta cordium, ut in futuro judicio locus esset. Est autem velamen cordis habitus corporis sive manifestus, sive dubius et boni mali. |