|
Una est pax quam habere debet homo ad Deum, alia quam ad semetipsum,
alia quam ad proximum suum. Spiritus enim hominis hac lege inter Deum et
carnem constitutus erat, ut, si Deo superiori obedientiam debitam
exhiberet, nunquam ejus imperio subjecta caro contrairet. Quandiu ergo
homo pacem ad Deum tenuit, nullam in carne sua molestiam contradictionis
invenit. Sed postquam Creatori suo per superbiam rebellis esse coepit,
statim caro ab ejus consensu se dividens, subdita esse recusavit. Hinc
homo, variis concupiscentiarum suarum desideriis distractus et aliena et
quae inconcessa fuerant appetens, terminos justitiae adversus proximum
suum transivit; atque illic quoque turbata pace ex omni parte inquietus
et turbulentus esse coepit. Nunc ergo reparando proponitur conditio, ut
si pacem habere voluerit cum Deo, habere studeat pacem cum proximo suo.
Cum autem spiritus Deo plene subjectus fuerit, tunc et illam quam in
carne sua portat contradictionem, gratia ad pacem reformabit pacatus sit
totus, ut homo, et extra se cum proximo per charitatem fraternam, et in
se per conscientiam bonam, et supra se per gratiam divinam. Propter hoc
dum offertur hostia salutaris qua Deo nos reconciliari oportet, prius
osculo signum pacis offerimus, ut, hac praemissa quae inter nos constat
pace, illam quae ad Deum est obtinere mereamur. Quando autem pro
fidelibus defunctis hoc sacrificium salutare immolatur, osculum pacis ad
invicem viventes non accipiunt quoniam hi, pro quibus vivifica immolatio
fit ab hac vita subtracti, humanae conversationis pacem vel concordiam
tenere amplius aut exhibere non possunt. Illic ergo sola illa quae ad
Deum est reconciliatio quaeritur, ubi deinceps praesentis vitae, semel
hinc educti, conditioni non subduntur. Viventes autem per pacem proximi
merentur pacem Dei, et per pacem Dei merentur pacem sui, non illam quae
animam est ad mundum, sed illam quae est inter animam et spiritum, per
illam quae est inter spiritum et Deum. Nam est quaedam pax inter animam
et mundum suaviter viventium et male et est quaedam pax inter animam et
spiritum suaviter viventium et bene, et est quaedam pax inter Deum et
spiritum feliciter viventium et beate. Similiter est bellum inter animam
et mundum non suaviter viventium et male, et est bellum inter animam et
spiritum non suaviter viventium et bene, et est bellum inter spiritum et
Deum infeliciter viventium et male. Nam quod suaviter viventes et male
veram pacem, qua sapientia invenitur in tempore otii boni non noverunt,
beatus Job testatur de sapientia, dicens: Non invenitur in terra
suaviter viventium (Job XXVIII).
|
|