|
Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in timore: et praepara animam tuam
ad tentationem (Eccli. II). Primum hoc intendite quam longe homo est a
Deo, qui accedere jubetur ut servus fiat. Quam longe est ab eo ubi
filius est qui necdum esse coepit, ubi servus est? Nec mirum. Servus
enim, quamvis servus, tamen in domo est, et domesticus et notus. Quamvis
non permansurus, tamen intus est, et cognoscens et cognitus. Qui extra
est, non novit ea quae intus aguntur. Foris canes et venefici, intus
filii et servi. Servi exituri, filii permansuri. Fili, accedens, adhuc
foris est, et filius dicitur, nondum servus est, et jam filius. Sic
Israel in Aegypto positus, filius primogenitus vocatur. Gratia enim
meritum anticipat. Ergo accedens ad servitutem Dei, sta in timore. Sta,
non ut non proficias, sed ne deficias. Sta permanens in eo quod
coepisti, non rediens ad id quod fuisti. Sta in timore. Timor configat
lubrica carnis, ut non effluat ad culpam, dum prospicit poenam. Et
praepara animam tuam ad tentationem. Firma proposito, exerce virtute,
cautela muni; firma ut cedere nolit, exerce ut resistere possit, muni
ut, ubi non potest vincere, sciat declinare.
|
|