|
Desiderium cognoscendae veritatis intantum naturale animae est, ut,
quantumlibet sit perversa, illo omnino carere non possit. Quotidianae
quaestiones indicant quod scire verum omnes cupimus. Tota vita hominis
in quaestione est. Quandiu vivitur, quaeritur. Nemo falli vult, etiam si
quisque fallere velit: in hoc vero probat cor humanum nihil magis
proprium sibi esse quam verum; sed perversi ibi verum quaerunt ubi salus
non est. Verum quia homines sunt, ubi salus non est, quia perversi sunt.
Verum et non bonum. Propterea non inveniunt verum bonum. Alius quaerit
ad iniquitatem, alius quaerit ad cupiditatem, alius quaerit ad
curiositatem. Quaerit alius quomodo laedere possit illum quem odit; et
forte invenit quod quaerit, et verum est quod sic laedi potest. Sed
verum hoc ad iniquitatem ducit, non ad bonitatem. Alius quaerit quomodo
multiplicare possit pecuniam, augere divitias, lucra cumulare; et
contingit aliquando ut inveniatur quod quaerit. Et verum est omnino quia
sic fieri potest, et sic agi; sed verum hoc, bonum sibi junctum non
habet. Verum quidem bonum est, sed cum vero bonum non est, quia
cupiditas bonitas non est. Alium curiositas trahit ad quaerendum verum.
Insectatur rumores, nova captat, secreta scrutatur, ut vitio suo pabulum
ministret, et est hic similiter verum sine socio bono, ut in omnibus his
verum bonum non inveniatur. Alii verum quaerunt, et amant illud habere,
quia verum est. Et hi recte quidem diriguntur quia verum quaerunt
propter bonum; sed non perducuntur, quia non quaerunt propter summum
bonum. Tales sunt qui, scrutantur secreta naturae, et desiderio magno
feruntur, ut sciant solum quod verum est in rebus conditis. Et est
quidem etiam illic quod jure delectare debeat; ita tamen si cor hominis
per id quod infra diligitur, ad amorem illius, qui summe bonus est,
accendatur. Propterea melius est illud quo docetur homo primum
semetipsum cognoscere, et quod est ut corrigat, et quod esse debet, ut
esse studeat; postea Creatorem suum ut agnitum quaerat, et inveniens in
illo requiescat.
|
|