TIT. LXXIV. De magna peccatoris respiratione, et dubiorum circa conscientiam decisione.

Insipientem doctus interrogas. Quaeris quid tibi faciendum sit pro eo quod in habitu religionis positus, opera digna professione tua non habes. Recte equidem, charissime, moveris, imperfectum tuum considerans. Justus est dolor, si tamen nimius non est. Injuriam misericordiae facimus, si in qualicunque miseria nostra ex ipsa misericordia desperamus. Quando peccas, tollis tibi bonitatem tuam; quando vero times, ne forte tibi non ignoscat Deus, tollis illi bonitatem suam. Haec est major iniquitas. Plus impius efficeris, si pro tua iniquitate aliquid minus senseris de ipsius bonitate. Demus ergo confusionem nobis peccata nostra confitendo, demus gloriam illi de ipsius misericordia nullatenus diffidendo. Si opera nostra nobis sufficerent, gratia quid faceret? Propterea enim gratia necessaria est, quia ex opere suo non justificatur homo coram illo. Non igitur sic doleamus de imperfectione nostra, ut minus respiremus, vel speremus in bonitate divina. Deinde etiam hoc animam tuam movere dixisti, quod praeteritorum commissorum tuorum memoriam succedens oblivio in multis confudit, ut non possis sicut dignum fuerat, eorum, in quibus offendisse Deum te doles, reminisci. Et haec quidem tanto magis tibi fiunt suspecta, quanto magis occulta existunt. Vera sunt haec; nec est quod contradici possit. In omnibus his periculum patitur homo, et subjacet judicio, si misericordia justitiam non mitiget; sed Deus noster misericors est, et parcit supplicibus, et humilem nunquam derelinquit. Magna quidem culpa erat peccatum non cavere et successit alia culpa, perpetrata malitia, periculum non timere, et avertere oculos ne malum suum videat homo et ut non intelligat quid patiatur. Et tamen post haec omnia adhuc vivit misericordia aeterna, cui ille clamavit: Ab occultis meis munda me, et ab alienis parce servo tuo (Psal. XVIII). Et iterum, Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos (Psal. XXIV). Propterea ad illum respicio, qui videt quod ego videre non possum, ut mundet me etiam ab his sordibus, ubi sum maculatus per culpam, nec illuminatus per scientiam. Ipsi enim confiteor culpam meam, non solum quia malum feci, sed quia etiam malum meum cogitare et cognoscere neglexi. Propterea ad illum intendo misericordiam implorans, ut manu pietatis suae tergat maculas ignorantiae meae; qui, et si ignoro quid feci, non tamen ignoro quod male feci. Quod postea dixisti, saepe te cogitationibus quibusdam praeteritorum malorum per illicitam quamdam delectationem in animo renascentibus perturbari, atque ex hoc admodum contristari, propterea quod nonnunquam etiam in tempore orationis his pulsari soleas et vexari. Breviter respondeo quod, si pugna non esset, victoria nulla esset. Quod autem subjunxisti malle te alio genere fatigari, ubi labor esset, sed periculum tantum non esset: ad hoc similiter respondeo quod, si nulla delectatio esset in cogitatione, nullus omnino labor esset in contradictione, quia animus omne quod non delectaret, facile refutaret. Hic vero labor est cum eo pugnare quod placet, hoc est amare pariter et improbare. Quae tamen delectatio, si firmum est animi propositum in bono, non solum non nocet, sed etiam prodest, quia in eo quod resistentem fatigat, vincentem coronat. Quod autem novissime addidisti de motibus perturbationis, qui nonnunquam, occasionibus incurrentibus, quietem mentis concutiunt, verbis Psalmistae respondeo: Irascimini, et nolite peccare. Quae dicitis in cordibus vestris, in cubilibus vestris compungimini (Psal. IV). Si ira venit ad animum, non procedat actio ad peccatum; et ex eo quod intus mens per iram turbatur, conscientia per poenitentiam compungatur. Hoc est enim remedium, ut si venerit turbatio, et cohibeatur ne excrescat, et compungatur ut desinat, et fiat quod dicitur: Turbatus sum et non sum locutus (Psal. LXXVI). Non est mirum si turbatur homo, quia homo est; sed si turbationem suam non moderatur, hoc est mirum, quia rationalis est. Propterea si turbatur, non loquatur, frenet linguam, claudat conscientiam, ut quod intus ortum est per infirmitatem, foris per discretionem cohibeatur, donec intus exstinguatur.