|
Cathedra doctoris sacra Scriptura est, in qua jugiter populo praesidere
debet, et per auctoritatem praeceptionis, et per exemplum
conversationis. Posterior pars cathedrae contemplatio est, quae latet in
abscondito; anterior pars praedicatio, quae proponitur in manifesto. Duo
pistillia quae in posteriori parte consistunt, timor est et amor, quia,
dum per contemplationem mentis ad ineffabilem Dei majestatem respicimus,
timor nascitur; dum vero inenarrabilem bonitatem ejus consideramus, amor
generatur: et subsistit contemplatio in iis quae quasi retro sunt et
videri non possunt, timori innixa et amori. Postea ex his duobus quae in
occulto contemplationis sunt, duo alia ad manifestum praedicationis
procedunt, terror scilicet et blandimentum, quasi duo pistillia
anteriorem partem cathedrae typicae portantia, ut scilicet ex timore
terror prodeat, et ex amore blandimentum procedat. Et in sinistra quidem
parte timor posterius, et terror ante constituitur, ut in dextra amor
retro, et blandimentum anteproponatur. Unde et ea quae retrorsum
consistunt, pistillia in altum porriguntur anteriora, quasi genibus
coaptantur, quia timor et amor per contemplationem amplius in utraque
parte concipiunt; terror vero et blandimentum in praedicatione, non
quantum est semper, sed quantum expedit proferendo parvulis; et qui
adhuc quasi genibus Ecclesiae matris portantur, condescendunt. Quod
sedenti deorsum est, terrena significat. Sub ipso necessitas, in dextra
prosperitas, in sinistra adversitas. Primum portat et premitur. Secundum
astat et contemnitur. Tertium instat et superatur. Quod sedenti juxta
est, praesentis vitae est aedificatio, quod superius, futurae
exspectatio. Quod juxta est in dextra, boni operis cautelam significat.
Quod in sinistra contra malum munimen circumspectionis designat. Quod
sursum est retro est, quia quae futura sunt non videntur .
|
|