|
Sapientia vincit malitiam. Attingit ergo a fine usque ad finem fortiter,
et disponit omnia suaviter (Sap. VIII). Sapientia Dei sicut testatur
Apostolus (I Cor. I), Christus est. Haec ergo sapientia malitiam vicit,
quando per passionem carnis diabolum triumphans ab ejus potestate genus
humanum eripuit. Sapientia malitiam vicit quia plus ad nostram salutem
potuit Redemptoris gratia, quam ad perditionem valuisset malitia
seductoris. Attingens a fine usque ad finem fortiter, quoniam et prius
superbum de supernis expulit, et post apud inferos potenter avarum
spoliavit. Disponens omnia suaviter, quia et patientiam cum consilio, et
judicium cum ratione exhibet.
|
|