|
Quinque status habet vita humana, per quos (quia nunquam in eodem statu
diu permanere potest) sine intermissione mutatur, sive in melius
proficiens, sive deficiens atque decrescens in pejus. Qui sunt gaudium
vanitatis, dolor confusionis, gaudium consolationis, dolor
exercitationis, gaudium felicitatis. Gaudium vanitatis est pro lucris
temporalibus laetari. Dolor confusionis est pro damnis temporalibus
contristari. Gaudium consolationis est ab impugnatione vitiorum
quiescere. Dolor exercitationis est molestias tentationum sustinere.
Gaudium felicitatis, internae dulcedinis jucunditatem degustare. Per
gaudium vanitatis plus elongat anima a Deo, quia tanto longius ab eo qui
intus est, recedit, quanto avidius se ad delectationes exteriores
effundit. Dolor confusionis malam quidem delectationem quasi foris
praecidit, et animam intro redire compellit; quae tamen ex ipso quod non
sponte, sed quodammodo coacta ad semetipsam retruditur, nec perfecte
vitium deserit, neque ad virtutis integritatem veraciter reparatur.
Gaudium vero consolationis jam quodammodo mentem extrinsecus fovet atque
componit, suadetque ut secum permanere eligat, neque extra dignetur
quaerere quod intus potest veracius atque securius possidere. Porro
dolor exercitationis ita omnem exterioris delectationis memoriam ab
animo secludit, ut dum suo intrinsecus dolori intendere cogitur, quod
foris sit delectabile minime recordetur. Postremo gaudium felicitatis
hominem etiam seipsum oblivisci facit, quia, dum mens tota supernorum
gaudiorum dulcedini inhiat super se elevata, non solum infimae
delectationis non meminit, sed ipsa quoque sibi quodammodo feliciter in
oblivionem venit. Igitur gaudium vanitatis animum dispergit, dolor
confusionis colligit, gaudium consolationis componit, dolor
exercitationis ligat, gaudium felicitatis sanat. Fit tamen nonnunquam ut
gaudium vanitatis vertatur quibusdam in gaudium consolationis, et
econtrario gaudio consolationis quidam abutantur pro gaudio vanitatis.
Rursum aliis dolor confusionis in dolorem exercitationis vertitur, et
item aliis dolor exercitationis in dolorem confusionis.
|
|