TIT. LXXVIII. De sex modis operandi.

Sex sunt opera. Primum opus est de nihilo aliquid facere. Secundum opus est de aliquo facere aliqua secundum essentiam in majus. Tertium opus est de aliquibus facere aliquid secundum essentiam in minus. Quartum opus est de aliquo facere aliqua non in majus. Quintum opus est de aliquibus facere aliquid non in minus. Sextum opus est de aliquo facere nihil. Primum opus est creationis. Secundum opus est propagationis. Tertium opus est unionis. Quartum opus est separationis. Quintum opus est conjunctionis. Sextum opus est destructionis. Primum opus et secundum, et tertium tantum bona sunt. Quartum et quintum aliquando bona, aliquando mala. Sextum tantummodo malum est. Primum et secundum, et tertium soli Deo possibilia sunt. Quartum et quintum communia sunt Deo cum creatura. Sextum soli creaturae [Creatori] competit. De nihilo enim aliquid facere solus Deus potest. Item de aliquo plus secundum essentiam, id est ut una essentia in plures excrescat, solus Deus facere potest. Item de aliquibus aliquid in minus secundum essentiam, id est ut plures essentiae in unam redeant, solus Deus facere potest. Sunt qui negant aliquid crescere posse, nisi ei aliquid vel aliunde extrinsecus addatur, vel novum concreetur, sed non attendunt hi hoc vere incrementum non esse, in quo neque id quod additur, neque id cui additur, crescere probatur. Neque enim aliud conjuncta sunt, quam disjuncta fuerunt, sed forte impossibile videatur, ut de una simplici essentia plures essentiae per incrementum prodeant, quia quod simplex est, nec minus esse quam est, nec plus esse putant. Quid ergo dicimus plus esse inter nihil et aliquid, quam inter aliquid et amplius? Quem ergo confitemur creando de nihilo aliquid fecisse, cur negemus ipsum aliquid ad amplius extendere propagando? Sic est in opere unionis, cum plures essentiae una fiunt. Quod licet a sensibus remotum sit, tamen in occulto naturae sinu in elementis aliquando fieri, quam temerarium est asserere tam stultum negare. De nihilo aliquid factum est, quando in principio creavit Deus coelum et terram (Gen. I). De aliquo plus, quando de costa viri facta est mulier, et quando de quinque panibus satiata sunt quinque millia hominum. Nonne in sacramento corporis et sanguinis Christi quotidie plures essentiae uniuntur cum substantia panis et vini, quae ante benedictionis verba ab essentia corporis Christi veraciter aliud sunt, per ipsam benedictionem, Spiritu sancto mirabiliter operante, in ipsam corporis Christi substantiam convertuntur, ita ut post sanctificationem solum corpus Christi sit quod ante veraciter panis et vini substantia fuit? Neque haec corpori Christi extrinsecus in augmentum accedunt, aut incorporantur, ut essentialiter diversa permaneant, sed in ipsum commutantur, ut essentialiter prorsus unum fiant. Hoc tamen opus divinae potentiae, utrum alias in natura alicubi modo occulto et incognito agatur, sicut asserendum non est, ita nec pertinaciter, cum res valde dubia sit, contradicendum. Haec tamen veraciter fieri nullatenus dubitandum. Haec itaque opera tria ad solam Dei potentiam pertinent. Quartum et quintum, id est de aliquo aliquid facere, nec in majus, nec in minus, ut verbi gratia, si aliqua in unum componantur, componentia composito aequalia sunt, et si unum in multa dividatur, dividentia diviso paria existunt. Haec enim duo quae solum creatura potest, id est vel separata conjungere, vel conjuncta separare cum Deo nobis communia sunt. Et ideo quando haec a Deo fiunt, sine nobis bona ejus sunt. Quando a nobis sine Deo mala nostra. Quando a Deo nobiscum, vel a nobis cum Deo bona ejus et nostra. Sextum opus est id quod facere nihil esse; hoc Deus in se non potest, in creatura non vult. Angelus et homo in creatura non potest. In se aliquando potest et vult, aliquando potest et non vult, nunquam vult, et nunquam potest. Hoc tamen totum non quantum ad essentiam, sed quantum ad justitiam. Sic in Genesi Deus sex diebus operatus dicitur; et in Evangelio similiter sex opera misericordiae numerantur, quia in senario perfectionis summa nec plus justo habens, nec minus, et signata est et contenta. Ergo non continebit in ira sua misericordias suas, quia bonitas usque ad quinque opera extenditur; malitia vero tantum per tria dilatatur.