TIT. LXXIX. De fuga a vitiis et eorum occasionibus.

Qui habitatis terram austri, cum panibus occurrite fugienti (Isa. XXI). Quare, fratres, Scriptura sacra tantopere nobis fugam persuadet, nisi quia et nostram infirmitatem et periculi magnitudinem considerat? Sed quae est fuga ista? Quid fugere debemus? aut quomodo au quando? Tres sunt qui movent bella contra nos. Diabolus, caro, et mundus. Diabolus ducit contra nos agmina vitiorum, caro malorum desideriorum, mundus prospera et adversa. Felicius autem esset contra haec omnia bene pugnare et vincere, sed qui infirmus est, expedit illi magis fugere et salvari, quam male pugnare et superari. Vitia igitur fugimus, quando peccati occasionem declinamus, ut in luxuria carnis speciem, in ira contentionem. Desideria fugimus, quando illorum irritationem cavemus, ne oleum projiciamus in ignem, et exardescat quod calet; prospera et adversa fugimus, quando nec ea quae delectant requirimus, per cupiditatem timentes dissolvi, nec in ea quae cruciant jactamur praesumptione frangi metuentes. Ecce diximus quid fugere debeamus et quomodo. Nunc consideremus quando fugiendum sit. Dicit Veritas: Videte ne fiat fuga vestra hieme vel Sabbato (Matth. XXIV). In hieme vias aut gelu exasperat, aut pluvia lubricas facit. Quid est ergo hiems nisi torpor mortis imminentis, quando dolor membra carnis constringit passione, et robur dissolvit compassione? Et quod est Sabbatum, nisi illud quod post mortem tempus sequitur, quando ab hac vita eductis operandi licentia tollitur, et ab eo quod fixum est, declinandi possibilitas omnino negatur? Si ergo fugere vis venturam iram, fuge dum sanus es, quia in morte fuga est gravis; post mortem vero non est omnino possibilis. Mala enim quae in vita fugere noluisti, post mortem, etiam si volueris, declinare non poteris. Sequentur enim illic retributione quae hic delectatione committuntur. Propterea hic fuge, dum potes; ne autem deficias in via, audi consolationem. Panes tibi offerentur. Reficieris, ne deficias. Nec exspectabis in fine viae sed occurrent tibi ne deficias in via. Habitantes terram austri occurrent tibi cum panibus, si fugientem viderint. Occurrent compassione, reficient consolatione. Bonos consolatores habebis, habitantes terram austri. In austro splendor et calor est: splendor cognitionis, calor dilectionis. Terram austri inhabitant qui in cognitione et dilectione veritatis pausant. Isti abundant panibus verbi Dei, et reficiendis laborantibus accurrunt. Iste enim panis est, qui cor hominis confirmat, quia non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei (Matth. IV). Iste panis cum sit unus, diversa tamen specie proponitur. Aliquando enim subcinericius dicitur, aliquando hordeaceus vel triticeus nominatur. Elias fugiens in deserto, subcinericio pane reficitur. Filii Jerusalem qui pacem inhabitant, adipe frumenti satiantur. Qui vero super fenum recumbunt, panem hordeaceum comedunt. Panis sub cinere, refectio est sub vilitate. Sunt quaedam loca in Scriptura sacra, quae vilitatem praetendunt in specie litterae, sed dulcedinem servant in profunditate spiritualis intelligentiae, hic est panis sub cinere, refectio sub vilitate. Vis ut ostendam tibi subcinericium panem? Legis in Scriptura sacra quomodo Rachel et Lia sorores duae pro viro Jacob uno contendunt, utra illarum potius concubitu ejus potiatur. Magna hic species vilitatis, magnus cumulus cineris, magnus acervus terrenitatis. Revolve cinerem, scrutare interius, panis ibi latet, refectio abscondita est. Vide ecce panem discoopertum, duae sorores duas vitas significant. Lia quae interpretatur laboriosa, significat vitam activam, quae est fecunda in fructu boni operis, sed parum videt in luce contemplationis. Rachel quae interpretatur visum principium, designat vitam contemplativam, quae est sterilis foris in opere, sed perspicax in contemplatione. In his duabus vitis quasi quaedam contentio est animae sanctae alternatim nitentis ad amplexum Sponsi sui, id est Christi, sapientiae videlicet Dei, quae animam sanctam ad prolem fecundat virtutum. Contendunt ergo contemplatio et actio pro amplexu sapientiae. Qui in contemplatione est suspirat pro sterilitate operis; qui in opere est, suspirat pro jubilo contemplationis. Uterque quasi abjectum se gemit in comparatione alterius, et fit contentio desideriorum spe et timore utrumque concitante. Ecce invenisti panem sub cinere, reficere et delectare. Non attendas quod foris apparuit in cinere, sed quod intus latuit in refectione. Vis adhuc videre panem sub cinere, dum latuit, vilem; dum patuit, dulcem? Christus sub mortalitate panis est sub cinere. Vides foris infirmitatem nascentis, vagientis, plorantis angustias cunarum, vincula fasciarum. Totum hoc cinis est, terrenum et infirmum. Sub hoc cinere tamen latuit Verbum, refectio angelorum et hominum. Lassessentem vides, esurientem et sitientem, flentem, compatientem et patientem, morientem et carne deficientem. Et haec omnia quid fuerunt nisi cinis, indicia corruptionis, signa mortalitatis? et latuit sub his virtus Deitatis, quam qui evolvere potuerunt saturari meruerunt. Ecce quomodo tibi Scriptura panem subcinericium proponit. Vides alibi eloquium sacrum, secundum litterae superficiem, durum, quasi paleam tenacem habens, ubi vix ad medullam spiritualis intelligentiae penetrari possit, hic est hordeum. Palea quidem cum labore excutitur, sed cum ad interiora perveneris, dulcedo confortans invenitur. Invenis alibi sacram Scripturam, et levitate verborum, et suavitate intellectuum blandientem. Hinc et triticum, in quo mentibus suaviter nutriendis dulcis refectio praeparatur. Ista tria genera panis in mensa Dei proponuntur propter tria genera reficiendorum. Panis subcinericius datur pauperibus, panis hordeaceus servis, panis triticeus filiis. Pauperes in mensa Dei sunt, qui semetipsos despicientes exemplo humilitatis et abjectionis pascunt. Servi in mensa Dei sunt, qui in studio spiritualis exercitationis constituti, fortia quaeque et obscuriora Scripturarum loca, quasi excussa palea detegentes, cum labore ad medullam spiritualis intelligentiae gustandam perveniunt. Filii in mensa Dei sunt qui in suavitate dulcedinis aeternae requiescunt. De pauperibus dictum est: Edent pauperes et saturabuntur (Psal. XXI). Si ergo pauperes edunt, qui solo merito pietatis pascuntur, multo magis servi, et filii qui pro merito boni operis praemio recompensatione dilectionis reficiuntur. Pauperibus proponitur panis subcinericius, ut eos reficiat per exemplum conversationis. Servis proponitur panis hordeaceus, ut eos reficiat per formam fidei. Filiis proponitur panis triticeus, ut eos reficiat per incitamentum dilectionis, pauperes ad consolationem, servos ad corroborationem, filios ad exsultationem.