|
Cum esset Jesus annorum duodecim, etc.
(Luc. II). Sicut mundus iste dupliciter servit homini, ad sustentationem
scilicet carnis et ad eruditionem mentis, sic Verbum caro factum
remedium praestat et exemplum. Remedium in eo quod oblatum est ad
redemptionem; exemplum, in eo quod operatum est ad imitationem: remedium
in eo quod factum est. exemplum in eo quod fecit. Imitatio ejus
similitudo ejus.
Vidi civitatem sanctam Jerusalem novam, descendentem de coelo (Apoc.
XXI). De coelo descendit, et fabricata est in terra. De coelo forma, de
terra materia. Sic forma hominis homo, et forma Christi Christus. Unde
illud: Induimini Dominum Jesum Christum (Rom. XIII); formam igitur, id
est imaginem Christi. Ipsa imago et ipsa est imitatio. Idcirco factus
est tibi exemplum, ut tu illum imitando indueres. Fecit corporaliter, tu
spiritualiter imitare. Etsi, inquit, Christum secundum carnem
cognovimus, jam non cognoscimus (II Cor. V). In exemplo secundum carnem
cognovimus, imitatione secundum carnem jam non cognovimus. Secundum
carnem Christus natus est in mundo; secundum spiritum veritas nascitur
in corde tuo. Christus in Judaea nascitur de Virgine, et veritas in
confessione nascitur de puritate. Veritas de terra orta est, et justitia
de coelo prospexit (Psal. LXXXIV). Quando confiteris peccata tua,
veritas de terra oritur; quando vero confitenti ignoscit Deus, respicit
justitia de coelo. Vis ut Deus tecum sit, confitere quod es. Cum verax
esse coeperis, veritas tecum esse incipit. Dic: Malus sum. Breve verbum
est, sed verum. Veritas te veracem faciet. Si veritas tecum est, Deus
tecum est, quia Veritas est Deus. Ecce quomodo in Judaea nascitur
Christus, in confessione veritas. Mater Virgo puritas est cordis, cum
corde credis quod ore confiteris. In confessione criminis puritas est
sine ruga; in confessione laudis puritas est sine macula. Si bonum non
simulas, non habes rugam. Si malum odis, non habes maculam. Sic veritas
in te desiderio concipitur, opere nascitur, studio nutritur, ut
proficiat aetate in processu temporis, sapientia in augmento
cognitionis, gratia in incremento virtutis. Apud homines in fama, apud
Deum in conscientia. Apud homines ut cognoscatur, apud Deum ut
glorificetur. Duodecim annorum in Jerusalem ascendit, quia post
perfectionem operis et duplicatam virtutem charitatis, ad pacem
contemplationis proficit. Parentes Jesu ab Jerusalem itinere unius diei
redeunt, quia sensus carnis, qui per exercitium boni operis internam
veritatem nutrivit, per exteriorum delectationem retracti diu in interna
pace persistere non possunt. Unus dies, una claritas, unum gaudium, una
benedictio, quam Esau accipit, quia duplicem stolam non potuit
promereri. Hic est ille unus dies, in quo puer unius diei sine peccato
esse non potuit super terram, quia sensus carnis, qui quantum ad se
semper puerilia appetit, hujus tantum vitae claritatem amans, in ea
nunquam sine peccati macula consistit. Non enim venit ad alium diem, de
quo dictum est: Annuntiate diem de die (Psal. XCV). Et iterum: Dies
super dies regis adjicies (Psal. LX). Propterea unius diei iter est
elongantibus ab Jerusalem, quia delectatio praesentium elongare facit
animos a contemplatione aeternorum. Post triduum Jesus in templo
invenitur, quia post correctionem cogitationis, locutionis et operis,
veritas in corde mundo percipitur. Invenitur autem inter doctores et
sapientes, quia in lege, et prophetis, et evangelistis, et apostolis et
sacri verbi doctoribus veritas cognoscitur.
|
|