TIT. LXXXII. De nuptiis factis in Cana Galilaeae, et de hydriarum typo.

Implete hydrias aqua (Joan. II). Galilaea interpretatur, transmigratio. Vita ergo praesens Galilaea est transmigrans de praesentibus ad futura. In Galilaea nuptiae fiunt, quia in transitu temporis sanctificatur copula permansurae dilectionis Ecclesiae ad Christum, animae ad Deum. Sex hydriae sex sunt aetates in mundo: Prima, ab Adam usque ad Noe; secunda, a Noe usque ad Abraham; tertia, ab Abraham usque ad David; quarta, a David usque ad transmigrationem Babylonis; quinta a transmigratione Babylonis usque ad Christum; sexta, a Christo usque ad finem saeculi. In vita hominis prima est infantia, secunda pueritia, tertia adolescentia, quarta juventus, quinta virilis aetas, sexta senectus. Prima, id est infantia, quasi quodam diluvio lubricae oblivionis obruitur, ut non videatur in posterum, nec vestigia sui ulla relinquat. Secunda, id est pueritia, primum de diluvio oblivionis ad sensum exiens, per superbiam erigitur, et per concupiscentiam dividitur et dispergitur. Tertia, id est adolescentia, primum per cohibitionem disciplinae circumciditur, deinde praeceptis informatur et consilio regitur. Quarta, id est juventus, servire jam cogitur, et subjicitur regimini, ut per timorem hominis divinum discat. Quinta, id est virilis aetas, post timorem hominis, ad divinum venit. Sexta, id est senectus, quasi hinc mox abitura concupiscentia futurorum trahitur. Sic humanum genus primo diluvio obrutum est. Secundo, in aedificatione elatum et in divisione linguarum dispersum. Tertio, in Abraham circumcisum, in Moyse praeceptis informatum, sub judicibus consilio gubernatum. Quarto, sub regibus dominationi subjectum. Quinto, sub pontificibus religioni parens. Sexto, sub gratia vera bonitate illustratum. Istae sex hydriae sive in decursu saeculi praesentis, sive in vita hominis, omnes aquis implentur, quia judicio plenus est mundus. Judicia tua abyssus multa (Psal. XXXV). Multa operatus est Deus ab initio saeculi, et operari non desinet usque ad finem ejus, et circa hominem a principio usque ad finem ejus, et omnia haec judicium sunt, et nihil sine causa fit. Sed quandiu dicere non potest homo judicia tua jucunda, nondum aqua in vinum conversa est. Deficiente vetere vino hydriae aqua implentur, quia cum in vita hominis carnales delectationes deficiunt, divinae consolationes succedunt. Quae quidem ministrantibus minus saporis conferunt, proficientibus amplius dulcescunt, quia tunc aquae in vinum convertuntur, quando in mente hominis opus Dei, quod laboranti primum non sapuit, per spiritalem intelligentiam illuminato dulcescit.