|
Theophania est apparitio divina. Ipsa est similitudo divina, in qua
apparet et manifestatur Deus. Si quis omnem creaturam theophaniam
dixerit, non errabit. Theophania potentiae est creaturarum magnitudo:
theophania sapientiae, creaturarum pulchritudo; theophania bonitatis,
creaturarum utilitas. Omnis creatura aliquam similitudinem habet cum
Deo. Prima similitudo creaturae ad Deum est quod est. Secunda quod una
est, quia omne quod est in hoc est quod unum est. Sed ex iis quae sunt
et unum sunt, alia ex uno sunt, ut naturaliter simplicia, alia ex
pluribus, ut composita. Illa autem, quae et sunt et unum sunt et ex uno
sunt, magis Deo similia sunt, praecipue si unitatem suam, quam ex
pluribus non colligunt, ad plura non effundunt. Tales sunt naturae
spirituales, quae magis ad similitudinem Dei accedunt; quae nec ex
pluribus sunt, quia sunt natura simplicia, nec plura ex ipsis, quia non
possunt esse materia. In his duo posuit Deus ad materiam, duo ad formam:
vitam et sensum ad materiam, cognitionem et dilectionem ad formam. Ad
vitam cognitionem, ad sensum dilectionem. Haec duo suprema et Deo
proxima sunt, et expressa imago: cognitio veritatis, et amor virtutis.
|
|