TIT. LXXXIV. De tribus voluntatibus in Christo.

In Christo carnis infirmitas passionem horruit. Sed erat spiritus medius inter Deum et carnem, qui voluntatem carnis Patris voluntati subjecit. Cum ergo Christus dixit: Pater, si possibile est, transfer a me calicem istum (Matth. XXVI), professus est quod sensit in carne. Cum vero dixit: Non mea voluntas, sed tua fiat (ibid.), professus est quod deliberavit in spiritu. Erat voluntas Patris, ut Christus moreretur; erat voluntas carnis, ut a morte liberaretur; erat spiritus medius dominans carni, obediens Patri. Voluntas Patris dispensatio erat, voluntas carnis natura erat, voluntas spiritus virtus erat. Ideo voluntas Patris honorabatur, voluntas carnis dirigebatur, voluntas spiritus coronabatur.