TIT. LXXXV. Quod Christus se hominibus in humanitate exhibuit, qui ab eis in divinitate non poterat comprehendi.

Dei sapientia, per quam homo factus fuerat, ut in illa beatus esset, lapsum hominem perdere noluit, et cum illa sursum esset majestate, ille deorsum jaceret infirmitate, descendit ad eum quo ceciderat, ut levaret eum ad id unde ceciderat. Sapientia igitur sursum panis erat, et versa est deorsum in lac. In divinitate panis, in humanitate lac; et nutritus est parvulus sensus lacte humanitatis, ut crescens et convalescens capere posset cibum divinitatis. Christus ergo in coelo panis, et in terra lac. Christus in coelo ex Patre sine matre Deus: Christus in terra ex matre sine patre homo. In coelo qualis Pater, talis Filius, in terra qualis mater, talis filius. In coelo cum Patre aeternus et immensus; in terra cum matre incorruptus et mansuetus. In coelo cum Patre incorruptus et sublimis; in terra cum matre virgo et humilis. In coelo imago Patris; in terra imitator matris. Mater virgo erat, et humilitate exsultabat, et filius Virginis virgo humilitatem commendabat. Illa virgo humilitatem suam a Deo respectam asserebat; ille virgo se humilem et mansuetum ostendebat. Talis ergo Agnus, qualis mater Agni; ex munda mundus, ex Virgine incorruptus, per Virginem veniens ad nos, per virginitatem praecedens nos. Per incorruptionem ergo venit, ut peccatum tolleret; per incorruptionem praecessit, ut virtutem demonstraret. Venit incorruptus, ut conferret remedium; praecessit incorruptus, ut daret exemplum. Si ergo venire non possumus qua venit, sequamur qua praecessit, ut adipisci mereamur quod promisit, ut cibum lactis in humanitate Christi sumamus mundi corpore; cibum vero panis in divinitate Christi sumamus mundi corde: mundi corpore per virginitatem, mundi corde per humilitatem, ut qui in utroque incorruptam habuit originem, in utroque inveniat mundam habitationem.