TIT. LXXXVI. Quomodo Christus dixit: "Pater meus." |
Unus homo dixit: Pater meus (Joan V). Qui hoc non dixisset, si plusquam homo non fuisset. In eo enim quod homo, fratres habuit, et dicere habuit, Pater noster; in eo autem quod supra hominem unicus fuit, et dicere potuit: Pater meus, et Pater noster, qui es in coelis (Matth. VI). |