|
Vitae mutabilis conditio talis est, ut in eodem diu stare non possit:
cui adhuc ad laborem et dolorem convertitur quod quaesitum est ad
consolationem. Fluctuat ergo in exercitationibus, et transit de alio in
aliud, ut nunquam quieta sit, donec ad veram stabilitatem perveniat.
Exercitationum autem tria sunt genera, aliae ad profectum virtutis,
aliae ad consolationem infirmitatis, aliae ad inflammationem
iniquitatis. Primae aedificantes, secundae sustentantes, tertiae
subvertentes. Propter hoc Deus aedificantes induxit, sustentantes
concessit, subvertentes prohibuit. Et divisit tempora, et loca
distinxit, aedificantibus et sustentantibus exercitationibus, quando et
ubi fiant, quae congrue simul fieri possunt, quia sustentantibus
occupati, aedificantes tenere non sufficimus, et aedificantes conversi
sustentantibus implicari non debemus. Sex dies sustentantes habent;
septimum aedificantes. Sic sustentantibus omnia loca conceduntur, pauca
aedificantibus conservantur, exceptis his qui se aedificantibus
consecrarunt, et omni loco et tempore illis inserviunt. Duo enim sunt
genera hominum secundum has duas exercitationes licitas, aedificantes ad
contemplativos, sustentantes ad activos. Hae sunt duae vitae, et duo
populi, et duo testamenta: Lia et Rachel, Jacob, et Israel, Sion et
Jerusalem, Petrus et Joannes, Martha et Maria, sinistra et dextra, lana
et linum, hordeum et frumentum, aqua et vinum, etc.
|
|