|
Videns Deus quod multa malitia hominum esset in terra. et cuncta
cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore, poenituit eum quod
hominem fecisset in terra. Et tactus dolore cordis intrinsecus, et
praecavens in futurum : Delebo, inquit hominem, quem creavi, a facie
terrae. (Gen. VI). Primum considera quod non facile pietas provocatur ad
iram aut vindictam, nisi multa fuerit malitia nostra. Cum autem nos a
bono, in quo ab illo facti sumus, mutari coeperimus, tunc ipsum poenitet
super nos, ne ad bonum, ad quod facti sumus, perveniamus. Poenitentia
autem ejus non est mutatio intentionis a primo proposito, sed mutatio
operis a primo instituto. Et nota quod, pereunte homine, Deus dolore
cordis intrinsecus tangi dicitur. Ibi enim dolor fuit, ubi amor; amat
enim Deus universa, quae fecit. Quia vero caetera omnia ab ipso amantur,
sed ad ipsum possidendum non amantur, rationalis autem creatura, et quod
facta est, ab ipso diligitur, et ad quod facta est. In ipso pereuntis
hominis dolor Creatorem intrinsecus tetigit in corde, ubi stantis et
bene incedentis amor fuit. Sunt enim tria quaedam genera rerum, unum a
conditione lapsorum, alterum in conditione stantium, aliud supra
conditionem provectorum. Prima amantur quae facta sunt, sed quasi corde
non amantur, quia postea mala effecta sunt. Sicut scriptum est:
Dispersit superbos mente cordis sui (Luc. I). Secunda amantur, quod
facta sunt; et corde amantur, quod bona sunt. Sed tamen illorum amor
quasi in corde foris est, quia amantur, quod sunt ab ipso bona; sed non
amantur, ut sint in ipso beata. Amor ergo hominis intus in corde
Creatoris fuit, quoniam in tantum homo ab ipso dilectus est, ut et ab
ipso esset bonus, et in ipso beatus. Amor ergo hominis intus fuit, et
ibi dolor fuit, ubi amor fuit. Sed quid quod dicitur praecavens in
futurum? Nunquid Deus aliquando incautus fuit, ut faceret quae facienda
non erant, ut postea considerans quae non bene fecerat, de factis
poeniteret, et facienda caveret? Sed sciendum est quod sicut poeniientia
Dei non est mutata voluntas in approbatione faciendi, sed ordo mutatus
in institutione facti, sic cautela ejus non est praesidentis
circumpectu, sed subjectorum correctio. Nam in malo faciendo tam cavet
qui terret ne fiat, quam qui timet ne faciat.
|
|